OPUS MAJUS g
" primitus dimovere, & plurimum ad inveniendum contulit, qui speravit" posse reperire, & quamvis propter humanam fragilitatem in multis de-« fecerunt, tamen excusandi sunt.” Nam in libro memorato ait Seneca,u cum excusatione veteres audiendi sunt.”
Caput VI.
S E D quoniam propter peccatum originale, & propria cujullibet pecca-ta partes imaginationis lsefe sunt, (nam ratio caecutiens est, memoriafragilis ac voluntas depravata 5 & verum & bonum uno modo sunt, falsumautem cuilibet vero oppositum & malum cuilibet bono contrarium infi-nitis modis variantur; quia ut philosophus secundo Ethicorum exemplis-cat, facile est diverti a signo dato propter multiformem declinationis possi-bilitatem, led veritas & virtus sunt in puncto; infinitas etiam sunt verita-tes, virtutesque, atque innumerabiles gradus in qualibet veritate & virtute,)manifestum est quod mens humana non sufficit dare quod necesiarium estin omnibus, nec potest in singulis vitare falsum nec malum. Et ideo adauctorum dicta verorum potest convenienter addi & corrigi in quampluri-bus. Et hoc egregie docet Seneca in libro quaestionum naturalium; quo-niam libro tertio dicit, " opiniones veteres parum exactas esse; & rudes circa
“ verum adhuc errabanti nova erant omnia primo bus, poilea eadem
" illa limata simt; nulla res consummata est, dum incipit.” Et in quarto libro
dicit, “ veniet tempus, quo ista quse latent nunc in lucem dies extrahet, &" longioris aevi diligentia. Ad inquisitiones tantorum una astas non sufficit.« Multa venientis aevi populus ignota nobis sciet, 8c veniet tempus, quo po~" ster i nostri tam aperta nos nescisse mirentur.” Et ideo dicit in prologomajoris voluminis, quod nihil est persectum in humanis inventionibus, &infert, quanto juniores tanto perspicaciores, quia juniores posteriores suc-cessione temporum ingrediuntur labores priorum. Et cum jam per cau-sam & auctoritatem verificatum est quod volo, nunc tertio per effectumprobabo. Nam semper posteriores addiderunt ad opera priorum, & mul-ta correxerunt, & plura mutaverunt, sicut maxime per Aristotelem patet,qui omnes sententias praecedentium discussit. Et etiam Avicenna & Aver-roes plura de dictis ejus correxerunt. Ad haec reprehenditur de mundi ae-ternitate, quam nimis inexpreflam reliquit; nec mirum, cum ipsemet 0 di-cit fe non omnia fciviste. Nam quadraturam circuli se ignorasse confite-tur, quod his diebus scitur veraciter. Et cum ignoravit hoc, multo magismajora. Ac Avicenna, dux & princeps philosophis post eum, ut dicitcommentator luper causam de Iride in lib. Metaph. Aristotelis, & opera in to-tam philosophiam abeo digesta, sicut ab Aristotele,hoc manifestant, dixit semateriam Iridis ignorafle, sicut praecedens commentator fatetur. Et in ter-tio physicorum fe ignoräfle unum ex decem praedicamentis, viz. praedica-mentum habitus, dicere non veretur. Et proculdubio in libro de philoso-phia vulgata errores & falsa continentur, ut in undecimo Metaph. ponitur er-
• faciat Ctt,
D
ror