Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
16
JPEG-Download
 

-6 FR. ROGERI BACON

citatem docentis, sed ad rusticos, & ad vetulas, & pueros se humiliaris.Quoniam simplices & idiotae aestimati sciunt multoties magna quae latentsapientes, sicut Aristoteles docet de somno & vigilia, secundo libro. Namcum simplicibus est sermocinatio Dei secundum scripturam, & experientiareddit nos certos in hac parte, quoniam plura secreta sapientiae femperinventa sunt apud simplices & neglectos quam apud famosos in vulgo.Quia homines famosi in eis occupantur, quae vulgantur, & haec non pos-sunt esse magnalia, sicut patuit in prioribus; plura etiam utilia & dignasine comparatione didici ab hominibus detentis magna simplicitate, necnominatis in studio, quam ab omnibus doctoribus meis famosis. Pro-posui igitur Sapientiae Vestrae hoc exemplum, & transmisi per eum, nonsolum propter duas causas superius annotatas, sed in argumentum perfe-ctum, ut nullus glorietur de sapientia, nec despiciat simplices qui sciuntproponere ea, quae famosis hominibus in scientia Deus non concessit, &sciunt renovare & revelare multa secreta, quae sapientes vulgati nondumperceperunt.

Caput XI.

S E cundum vitium, quod hic reperitur, est, quod ignorantia re-tinet locum persuasionis, sed cum veritas impugnatur, nefas est & pu-ritas malitiae, deinde ignorantiae turpitudo crescit magis & clarius revela-tur. Crescit quidem, quia nititur a se & ab aliis excludere sapientiam.apertius quidem revelatur, quoniam coram Deo & a omnibus sanctisVeraciter innotescit hoc secundum judicium omnis sapientis; ergocum judex teneatur habere scientiam causas, non habet homo ignoransauctoritatem judicandi de his, quorum habet ignorantiam. Et ideo si deillis affirmet vel neget, ejus judicio stari non debet, immo ex hoc vehe-mentius resistendum, quod sententia qualiscunque feratur ex ignorantia,ea auctoritatem non habet: Unde si verum diceret, verisimile non esset.Nam, ut dicit Seneca libro de virtutibus Cardinalibus, nullam auctorita-tem habet sententia, ubi qui damnandus est damnat. Quapropter sive sa-pientes apud vulgum, seu lecundum veritatem sive bonus sive sanctusaffirmet vel reprobet quod ignoret, & maxime in excusatione siise igno-rantias, vel ostentatione sapienti* apparentis, approbari non debet ex hacparte, sed negligi & contradici, quamvis ex aliis fuerit magnifice col-laudandus.

Caput XII.

H A n c vero causam malorum nostrorum cum aliis tribus ideo spe-cialiter introduxi, ut sciamus nunc, sicut in retroactis temporibus,multa quae sunt utiliffima & omnino necessaria, studio absolute con-siderato, & quatuor modis relate praetactis, negari, negligi & ex sola igno-rantia reprobari. Et pro infinitis latius explicandis posterius in singulispartibus sapientiae, volo nunc aliqua extrapraemittere grossiora. Cum e-

a hominibus Dubi,

5

nun