Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
17
JPEG-Download
 

öpus Majus 17

nim linguarum cognitio & Mathematicae est maxime necessaria studio La-tinorum, ut tactum est superius, Sc exponetur loco opportuno, & fuit prae-cise in usu sanctorum & omnium sapientum antiquorum, nos moderninegllglmus, adnihilamus, & reprobamus, quia ista & eorum utilitatemnescimus. Deinde, si aliqui sapientes & sancti alia neglexerunt aut huma-na fragilitate devicti aut ex causa rationabili, nos praesentis temporis ob-stinate & pertinaciter negligimus & reprobamus, fortificantes nostram ig-norantiam, propter hoc quod sancti & sapientes neglexerunt, non volentesconsiderare quod in omni homine est multa imperfectio sapientiae, tam insanctis quam in sapientibus, ut prius evidenter & multipliciter probatumest tam per eorum exempla & auctoritates, quam per rationem & expe-rientiae certitudinem. Praeterea non solum volumus humanam fragilita-tem considerare, sed nec causas rationabiles, quas sancti & sapientes mul-ti habuerunt, quare pro loco 8c tempore multa utilia vitaverunt propterabusum hominum in eis. Quia ea convertebant ad majoris impedimentautilitatis & salutis. Ne igitur nos simus causa erroris nostri & fiat mag-num sapientiae impedimentum ex eo quod vias sanctorum & sapientumnon intelligimus, ut expedit, postumus auctoritate sanctorum & sapien-tum antiquorum multipliciter prius assignata considerare pia mente & ani-mo reverenti, propter veritatis dignitatem, quae omnibus antefertur, si

sancti & sapientes aliqua, quae humanam imperfectionem important, pro-tulerunt, in quibus seu affirmatis seu negatis non oportet quod nos imite-

mur ex fronte. Scimus quidem quod non solum dederunt nobis consilium& licentiam hoc faciendi, sed conspicimus quod ipsi multa posueruntmagna auctoritate, quae postea majori x humilitate retractaverunt; & ideolatuit in eis magna imperfectio prioribus temporibus. Quod si vixissentusque nunc, multo plura correxisient & mutassent. Cujus signum est sicut& argumentum principalis intenti, quod doctores posteriores quam-plurima de sententiis sanctorum mutaverunt, Sc pie & reverenter interpre-tati sunt in sensum quem eorum 1 itera nön praetendit. Praeterea sancti adInvicem fortiter contendebant & mutuas positiones acriter mordebant, &reprobant ut taedeat nos conspicere, & supra modum miremur ; quod evi-dens est in epistolis beatorum Augustini & Hieronymi, & multis aliis,Cum enim Hieronymus comparavit se bovi lasso, qui fortius pedem figit,proprer hoc quod jam in studio sacro senuerit, & Augustinus fuit junioreo, quamvis episcopus, respondit monacho pontifex, quod hos senex for-tius figit pedes, non animi vigore, sed corporis senectute. Et cum Augu-stinus multa quaereret ab Hieronymo, dicit Hieronymus, « Diversas tu" nominas quaestiones, sed ego sentio meorum opusculorum reprehensiones continuas. Praetermitto salutationes, quibus meum demulces caput,«taceo de blanditus,, quibus reprehensionem meam niteris consolari, ut« ad ipsas causas veniam; observari legis ceremonias non potest esse in-" differens, sed aut bonum aut malum ; tu vero bonum, ego malum assero," ^ um a ^ u d vitas, ad aliud devolveris; dum enim metuis Porpbyrium ? E-

utilitate Dubi. L blasphemantis Cot.

F bionis