i8 FR. ROGERI BACON
' £( bionis haeretici laqueos incurris. ” Et talia innumerabilia colliguntur exlibris sanctorum, qui tam in rebus de quibus est contentio, quam inmddo reprehensionis, multum in seientiis humanae fragilitatis ostendunt,qua affirmabant quod non debebant. Sed constat, non ex certa scientiahoc fecerunt j ergo ex apparenti 6c aestimata laboraverunt in hac parte.
Caput XIII.
C iETERUM non solum ex hujus mortalitatis imperfectione mul-ta reprobant, quibus nos non oportet obstinate inhaerere, immo ma-gis ad eorum honores pie & reverenter interpretari, secundum leges veri-tatis, multa etiam & maxima neglexerunt ex causis certis. Una est, quianon fuerunt translata in linguam latinam, nec ab aliquo Latinorum com-posita, & ideo non fuit mirum, si illorum non aestimabant valorem. Pla-tonis enim libros doctores omnes assumebant in manibus, quia translatifuerunt; sed libri Aristotelis non fuerunt tunc temporis translati. NamAugustinus fuit primus translator Aristotelis & expositor, sed in minimo& in primo libellorum suorum, viz. in praedicamentis: nec fuit philoso-phia Aristotelis tunc temporis Graecis philosophis nota, nec Arabicis, sicutprius tactum est. Et ideo sancti, sicut & alii, neglexerunt philosophiam A-ristotelis, laudabant Platonem. Et quia intellexerunt, quod Aristotelespersecutus est sententias Platonicas, Aristotelem in multis reprobant, &dicunt rationem haereses congregasse, sicut Augustinus dicit in libro de Ci-vitate Dei ipsiim, adhuc magistro suo Platone vivente, multos in tuam,haeresim congregasse. Sed tamen omnium philofophantium testimonioPlato nullam comparationem respectu Aristotelis noscitur habuisse. Siigitur sancti philosophiam ejus vidissent, pro certo ea usi essent & altiusextulissent, quia veritatem non negaslent manifestam, nec maxima pro mi-nimis declinässent. Nam Augustinus ipse transtulit librum Praedicamen-torum de Graeco in Latinum pro filio suo, & exposuit diligenter, pluslaudans Aristotelem de hoc nihilo, quam nos pro magna parte fuse sapi-entiae. Quoniam in principio dicit, " cum omnis scientia & disciplina" non nisi oratione tractetur, nullus tamen, o fili mi, in quovis genere" pollens inventus est, qui de ipsius orationis vellet origine principiove“ tractare; idcirco miranda est Aristotelis diligentia, qui disserendi de om-" nibus cupidus ab ipsius coepit examine, quam sciret & praetermissam a'* c multis & omnibus necessariam.” Et in fine dicit, " haec sunt, fili caris." sime, quae jugi labore assecuti ad utilitatem tuam de Graeco in Latinum<c vertimus, scilicet, ut ex his quoque bonam frugem studii a nobis fusci-" pias.” Et Alcuinus de expositoribus sacrae scripturae unus, & magisterCaroli Magni illam translationem, Aug. de Praedicamentis mire laudavit,& metrico prologo decoravit in his verbis,
“ Continet iste decem naturae verba libellus,
" Qn® jam verba tenent rerum ratione stupenda
-c Omne
4