LIBER SECUNDUS.
8s
Ex infinito ne causam causa sequatur: 2 ff
Libera per terras unde haec animantibus extat,
Unde eil haec (inquam) fatis avolsa Voluntas,
Per quam progredimur, quo ducit quemque voluptas ?Declinamus item motus, nec tempore certo ,
Nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit Mens. 260
Nam dubio procul his rebus sua cuique VoluntasPrincipium dat: & hinc motus per membra rigantur.
Nonne vides etiam patefactis tempore puncto
Carc-eribus, non posse tamen prorumpere Equorum
Vim cupidam tam desubito, quam Mens avet ipsa? 26s
Omnis enim totum per Corpus materiai
Copia conquiri debet, concita per artus
Omneis, ut studium Mentis connexa sequatur:
Ut videas initum motus ä Corde creari,
Ex Animique voluntate id procedere primum: 27L
Inde dari porro per totum Corpus, & artus:
Nec simile’st , ut cum impulsi procedimus ictu,
Viribus alterius magnis, magnoque coactu,
Nam tum materiam totius Corporis omnem
Per-
ncc cuiquam Physico placet: Alteram,ut cum duo Individua per inanitatemFerantur, alterum e regione moveatur,alterum declinet: Cicero de Fato.
2;;. Ex Infinito ne Causam , &c. )Fatum enim nihil aliud est quam e\p-ixos Aeu rvuzvXcy.yj ulTtm Tsluyulvn •Et qui introducunt Causarum seriemordinatam ac sempiternam , ii mentemHominis Libertate spoliatam Fati ne-ceflitate devinciunt. Cicero de Fato.
2;p. Declinamus. ) Inclinamus, va-riamus , dirigimus , & absurde FayusVitamus.
262. Rigantur.') Callendus Vagan-tur : Alii Reguntur : De Anima Mun-di Manilius ,
—— Cum Spiritus unus
Fer cunelas habitet partes , atque irri-get Orbem
Omnia pervolitans , Corpusque Anima-le figuret.
265. Vis cupida Equorum.) Ut apudVirgilium
- Odora Canum vis.
265. Desubito. ) Ennius , Navius ,
Cacilius, Omnes veteres utuntur:Ennius,
Cum desubito me orat Mulier lachry-mansque ad genua accidit.
2 66 . Omnis enim totum. Sic.) V. §.Motus voluntarios Animalium obiter ,nec inepte explicat: Vult ipse Animus,deinde colligit'.Spiritus , qui libi obse-quantur , per nervos in membra diri-git , languidos fovet, novos & vigen-tes subministrat, ita movetur Animal,& continuatur illius motus.
268. Connexa. ) Cum Aliis Connixalibentius legerem.
272. Nec fintile e fi. , &c. ) Explica-tum modb voluntarium motum v. 12.illustrat, comparatione facta inter eum& motum violentum; nam motu vio-lento acti vim externam sentimus, cumnutu nostro procedamus, nihil tale:Deinde vi externa repugnat Voluntasnostra, aliquando etiam vincit: Undepatet esse aliquod Principium inter-num motus , liberum plane , nec ullanecessitate vinctum.
Y 3