Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

9l

LIBER SECUNDUS.

Balantum pecudes: ita, quod natura reposcit,

Ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis. 370

Postremo quodvis Frumentum, non tamen omneQuodque suo in genere inter se simile esse videbis,

Quin intercurrat quaedam distantia formis,

Coneharumque genus parili ratione videmus

Pingere telluris gremium, qua mollibus undis 37s

Littoris incurvi bibulam pavit jEquor arenam.

Quare etiam atque etiam simili ratione necessest,

Natura quoniam constant, neque facta manu sunt,

Unius ad certam formam Primordia rerum,

Dissimili inter se quaedam volitare Figura. 380

Perfacilest jam animi ratione exsolvere nobis,

Quare Fulmineus multo penetralior ignis,

Quam noster fluat e ledis terrestribus ortus.'

Dicere enim possis coelestem Fulminis ignemSubtilem magis e parvis constare figuris : 38s

Atque ideo transire foramina , quse nequit ignisNoster hic e Lignis ortus, Tedaque creatus.

Praeterea Lumen per cornu transit: at ImberRespuitur: Quare? Nisi Luminis illa minora

Corpora

3 69. Balantum Pecudes. ) Ita Vet.CoiUi. dum Alii scribunt Balantes fecu-des.

371. Postremo quodvis , &c. ) Ean-ilem specialem, seu (ut loquuntur) in-diviiiualem differentiam agnosci docet,v. 6. siquis attendat, non modo in her-ba sed etiam in granis frumenti, inConchis, & similibus: L demiun v. 4.concludit femina ipsa, cum a nulloArtifice ad unam formam facta sint,debere non miniis quam res exterasvariis & diversis figuris ornari.

371. QitoAvis frumentum. ) e versu347. repete Sumere perge.

376. Pavit.) Ita Lambinus c MS.Pavire autem Veteres pro ferire. Cice-ro Lib. II. de Divinatione. Sed quiacum pascuntur necesse est aliquid exore cadere, & Terram pavire , Terri-pavium primo , post Terripudium di-ctum est. Alii scribunt Lavit autoreNonio , qui in voce Lavit hunc ver-sum laudat.

Z81. Perfacile est jam animi ratic-

ne, &c.) Hanc pro varietate figurarumcontentionem non inanem & inutilemesse, sed variis natune Phxnomenisexplicandis necessariam demonstrat;& ex iis ipsis Natura: Phamomenis va-rietatem figurarum egregie & copioseprobat. Primo v. 9. docet, cur IgnisFulminis facilius & fortius res pene-trat quam Ignis e Teda vel e Lignisortus ; nempe Ignis fulminis e parvis& subtilibus seminibus constat, dumcrassiora suut & hebetiora semina istiusignis, qui e Teda aut Lignis oritur.Ita Alia semina Aliis minora.

382. Penetralior. ) Quidam Codd.Penetralius : ut & v. 384. CcelestU proCcelestem.

383. Subtilem magis i parvis. ) EtParvis , mavult Faber , & sapit.

388. Prteterea Lumen per Cornu, &c.)Per Cornum, Alii e Veteribus: v. 3.docet eandem Diversitatem figurarum,Caussam elfe cur Lux per Cornu transitdum Aqua in superficie sistitur.

389. Mfmm. j Bono animo sit Fayus,

non