T, LUCRETII
Inter eos, Solemque jacent immania pontiJEquora, substrata aetheriis ingentibus oris:
Interjcctaque iunt terrarum millia multa,
Qtite variae retinent gentes , & saecla ferarum. 41 j*
At conlectus aquae digitum non altior unum,
Qui lapides inter sistit per strata viarum,
Despectum praebet sub terras impete tanto, <
A terris quantum coc-li patet altus hiatus:
Nubila ddpiccre, & coelum ut videare videre ,* & 420
Corpora mirando sub terras abdita coelo.
Denique, ubi in medio nobis equus acer obhaesitFlumine, & in rapidas amnis despeximus undas;
Stantis equi corpus transversum ferre videtur
Vis, & in adversum flumen contrudere raptim: 42p
Et, quocunque oculos trajecimus, omnia ferri,
Et fluere adiimili nobis ratione videntur.
Porticus aequali quamvis est denique ductu, ,
Stanfque in perpetuum paribus suffulta columnis; '
Longa tamen parte ab summa cum tota videtur, 450
Paullatim trahit angusti fastigia coni,
Tecta solo jungens, atque omnia dextera laevis:
Donicum in obscurum coni conduxit acumen.
In pelago nautis ex undis ortus, in undisSol fit uti videatur obire, & condere lumen: 43s
Quippe ubi nil aliud nisi aquam, caelumque tuentur,
Ne leviter credas labefactari undique sensus. ,
At maris ignaris in portu clauda videntur !
Navigia ^
431. Corpora mirmnlo, &c. ) Huicversui iniquus est L.ambinus, & rejicit,emendat Faber, legitque,
Corpora mirando sub Terras abditapacto.
quippe quid sit istud mirandum sub Ter-ras Ccelum, Ipse non intellexit, nccalios unquam intellexisse putat: Quasivero istud Coelum in collectione Aquxapparens non admirabile & sub terrasvideatur , ciim tam profundus fit &admirabilis in istud Coelum despectus.Alii vero,
Corpora mirandi sub terras abditaCoeli.
429. Siunsque in perpetuum. ) In lon-xum extensa: Servius, ad Ainenl. 7.
Perpetuis soliti patres confidere mett-Jv-
Perpetuis mensis , Longis, ad ordi-nem exaequatis ledentum.
450. Longa.) Alii, Longe, id estprocul.
453. Donicum in obscurum, &c. )Nam cimi Tectum descendere , Pavi-mentum surgere , & Parietes concur-rere videantur, in acutum Conum pro-spectus desinat necesse est.
4)8- In Portu.) Legendum in Fon-to , Quid enim Navigia in Tortu obni-tantur undis ?
438. Clauda.) Remos enim Navigio-rum crura pedesque existimes quibusper fluctus incedunt: Ideo ciim hi Re-mi
t