Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

268

T. LUCRETII

Sanctius, & multo certa ratione magis quamPythia, quae tripode e Phoebi, lauroque profatur:

Adulta tibi expediam doctis solatia dictis:

Reiugione refraenatus ne forte rearis, nj*

Terras, & Solem, Coelum, Mare, Sidera, Lunam,Corpore divino debere aeterna manere :

Proptereaque putes ritu par esse Gigantum,

Pendere eos poenas immani pro scelere omiieis,

Qui ratione sua disturbent moenia Mundi, 120

Praeciarumque velint coeli restinguere Solem,

Immortalia mortali sermone notantes.

Quae procul usqueadeo divino ab numine distent,

Inque deum numero sic sunt indigna videri,

Notitiam potius praebere ut posse putentur, 12J*

Quid sit vitali motu, sensuque remotum.

Quippe etenim non est cum quovis corpore ut essePosse Animi natura putetur , Consiliumque.

Sicut in aethere non Arbor, nec in aequore salso

Nubes esse queunt, neque Pisces vivere in arvis j 130Nec Cruor in lignis, nec saxis Succus incise:

Certum, ac dispositum 'st, ubi quicquid crescat, & insit.Sic Animi natura nequit sine Corpore oririSola, neque a nervis, & sanguine longiter esse.

Hoc si posset enim, multo prius ipsa Animi vis 13s

In Capite, aut Humeris , aut imis Calcibus essePosset, & innasci quavis in parte soleret:

Tandem in eodem homine, atque in eodem vase maneret.

Vis Anima divina regit , sacroquemeatu

Conspirat Dezts, U tacita ratione gu-bernat.

Hos autem contemnit Poeta , & indi-gnatur ; injuriarum forsan memor ,nec nugarum paiifns.

120. Disturbent mtenia Jlsundi. ) Idest , probant Mundum interiturum.Ita Virgilins , Ingentes erigit alnos , idest , describit quo pacto ex HeliadibusAlni surrexerint: Inde apud Aristote-lem , oi ysiiürrss Ter noTscov (generatutes Mundum ) qui probant Mundumgenitum este; & illud Platonis notan-dum , qui TKf pieiTxs (fluentes) alicu-bi vocat eos e Philosophis , qui omnia

in perpetuo fluxu e fle dicerent. Faber.

154. Sic sunt indigna. ) Alii, Qtuesunt indigna.

129. Sicut in, <Lc. ) Sequentes ij.v. invenies , lib. III. v. 786, ubi etiamlegitur : A T on aequore in alto.

155. Hoc ß pofet enim.') Quatuorhos versus huc cum aliis temere trans-latos conjicit Faber: Sed ad rem aqueac reliqui faciunt. Nam li in ipso no-stro Corpore Nervis , Venis, & San-guine instructo, certa & definita localint, nbi Anima & Animus fcorlumnascantur & existant; frustra Ani-mam Sc Animum in Ccelo, Mari, Ter-ra , aliisque Corporibus nullis omninoorganis donatis , Aliquis requirat.