Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

270 T. LUCRETII

Gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,

Sollicitare suis ullum de sedibus unquam,

Nec verbis vexare, & ab imo.evertere summam:

Caetera de genere hoc adfingere * & addere, Memmi., i 6 fDesiperest; quid enim Immortalibus, atque BeatisGratia nostra queat largirier emolumenti,

Ut nostra quicquam causa gerere adgrediaritur ?

Qiiidve novi potuit tanto post ante quietos

Inlicere, ut cuperent vitam mutare priorem? 170

Nam gaudere novis rebus debere videtur ,

Cui veteres obsunt; sed, cui nil accidit aegriTempore in anteacto, cum pulchre degeret aevum,

Quid potuit novitatis amorem accendere tali ?

An, credo, in tenebris vita, ac moerore jacebat, 17sDonec diluxit rerum genitalis origo ?

Quidve mali Fuerat nobis non elfe creatis ?

Natus enim debet, quicunquest, velle manereIn vita donec retinebit blanda voluptas.

Qui nunquam vero vita: gustavit amorem , iZo

Nec Fuit in numero, quid obest non elfe creatum?

Exemplum porro gignundis rebus , & ipsaNotities Hominum, Divis unde insita primum?

Quid vellent facere ut scirent, animoque viderent ?

Qiiove modost unquam vis cognita Principiorum, isspQuidnam inter sese permutato ordine pollent,

Si non ipsa dedit specimen Natura creandi ?

Namque ita multa modis multis Primordia rerumEx infinito jam tempore percita plagis,

Ponderibusque suis consuerunt concita ferri, 190

Omnimodisque coire, atque omnia pertentare,

Quse-

164. Summam. ) Mundum , viz.Mundum autem dixit Summam ex eo-rum Philosophorum sententia , qui li-meum agnoscebant. Lambinus legit,Fundo.

174. Atnorem accendere tali. 7 Alii,amore tali: Tali. Tali 'im , seu Deovel Homini. Faber.

181. Nec fuit in numero. ) Rerumcreatarum; Ese creatum: Alii, Ejjecreato, ut v. 177. Ese creatis.

182. Exemplum porro, &c. ) Totaomnium rerum notities ä Simulachris

rerum incurrentibus derivatur. Diietiam nihil inconsiderate faciunt ,quicquid agere constituunt, illud prae-vident: At nulla: Imagines rerum inMentem Divinam cadere potuerunt,cum res ipsie nondum extiterint; ideoinepte aliquis dicat Deos Coelum, Ter-ram , Animalia, Omnia creasse.

187. Creandi. ) Lambinus, Crean-do : melius.

188. Multa modis multis. ) Multi-modis multis : Gisanius,