Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER SEXTUS.

Z6l

Deinde videre licet quam multae sint Homini resAcriter infesto sensu , spurcteque, gravesque.

Arboribus primum certis gravis umbra tributast,

Usqueadeo , capitis laciant ut sepe dolores ,

Si quis eas subter jacuit prostratus in herbis. 78s

Est etiam in magnis Heliconis montibus arbosFloris odore hominem tetro consueta necare.

Scilicet haec ideo Terris ex omnia surguntMulta modis multis multarum Semina rerum,

Quod permista gerit Tellus, discretaque tradit. 790

Nocturnumque recens extinctum Lumen, ubi acriNidore ostendit nareis consopit ibidem,

Dejicere ut pronos qui morbus sepe suevit.

Castoreoque gravi Mulier sopita recumbit,

Et manibus nitidum teneris opus effluit eij, 79s

Tempore eo si odorata 'st quo menstrua solvit.

Multaque praeterea languentia membra per artusSolvunt, atque Animam labefactant sedibus intus.

Denique, si in calidis etiam cunctere lavacris,

Plenior & folio in sueris ferventis aquai: 800

Quam facile in medio fit uti des saepe ruinas ?

Carbonumque gravis vis, atque odor insinuaturQuam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante?

At

781. Spurca.") Fostitis: Nonius:Et in sequenti versu , Infestcmt sen-sum : Lambinus, Infesta sensu, itl est,Sensui , at nihil mutantium.

786. Heliconis montibus arbos.) Qus-nam illa sit . divinabunt alii: Qui-dam existimant esse Taxum , sed curnos ad Heliconem mitteret? Taxusenim frequens erat in Italia; Dein,verum illud de Taxo non est, Florisodore necare.

791. Nocturnumque recens extinctumlumen. ) In Codicibus mira varietas,Tres hos versus ita refingit Faber,Noilurnumqv.e recens extinctum Lu-men , ubi acri

Nidore offendit nares, oonsopit ibi-dem ,

Nidore ut somnos qui morbus mit-tere suevit.

Repetitur vox Nidore, ut fepe alias.Iste autem Morbus qui Somnos sue-vit mittere , Lethargus. Gifanius ,e Codd.

Disjicere, ut privos qui morbus se-pe suevit:

Pro Privos leg. Pronos, & tum eaerit lectio quam Faber tam petulantersolicitare non debuit: Morbum enim,qui pronos dejicit, FI orbum Comitia-lem recte interpreteris.

795. Nitidum opus.) Tela, & re-liqua ad lanificium pertinentia.

800. Plenior U fueris, &c. ) DeDeliquio quod Cibo distenti in balneopatiuntur, Juvenalis siepe, Horatius,y 5 Alii: