LIBER PRIMVS.atqui horum nullius, praeter ebur, copia est apud Aethiopes, plerisque pauperrimos, & in-certis uagantes sedibus. Verùm hoc est mehercle. Sed proxima erat Arabia, & regiones adIndiam usque de his sola omnium Arabia uocatur felix, India quanquam hoc nomine nonafficitur, tamen creditur & perhibetur esse felicissima. Indiam quidem non norat Homerus:erat enim facturus alioqui mentionem. Arabia, quam nunc uocant felicem, illis tempori-bus diues non erat, sed inops, & urbs ab habitantibus in tabernaculis colebam hominibus?quae arounda fert unde nomen regioni, quòd aromatum merces in nostris regionib. rara est& in precio, exigua est regio. Ac nostra quidem aetate Arabes copia rerum & diuitijs abun-dant, quia assidua est & copiosa negociatio. tunc autem ita eos habuisse, probabile non est.lam quod ad ipsa attinet armata, mercator sanè & camelum agens copiam aliquam pote-rat huiusmodi mercium comportare. Menelao autem opus erat spolijs, aut donis regumac principum, qui & haberent quod largirentur, & darent ob splendorem ac gloriam eius.Enimuerò Aegyptij, ijsque propinqui Aethiopes & Arabes, neque omnino inopes erant, nequenulla ad eos de Rtridis fama peruenerat, maximè bello ab ijs Troiano confecto itaque spe-rare Menelaus ab ijs munera poterat. Sic etiam de thorace Agamemnonis scribiturQuem Cinyra hospitij pignus donauerat olimIliad. λ. 201In Cypro magni de fama factus AtridaeCertior.Proinde maius peregrinationis tempus consumsisse Menelau dicemus in Phoenicia, Sy-ria, Aegypto, Africa, & locis Cypro uricinis, omninoque apud oram nostram maritimam in-sulasque. nam inde & hospitaliamuneram, & pręda ac ui extorta dona maximè ab'ijs qui openTroianis tulerant, consequi poterat. ad Oceanum habitantes longeque dissiti barbari talemspem ei nullam ostendebant: dicitur ergo in Aethiopiam uenisse Menelaus, non tantùmusque ad terminos eius qui attingunt Aegyptum. Fortassis enim ea tempestate sines pro-piùs Thebas erant. sed & hodie propinqui sunt ad Syenem & Philas, quarum illa Aegypti est, hae communis Aethiopum Aegyptiorumque habitatio. Quiergo Thebas peruenit,etsi usque ad fines, uel etiam ultra eos peruenit, hospitio usus Aethiopum ipsiusque adeò regis.non absurdè dicitur in Aethiopiam uenisse. Sic etiam in terram Cyclopum se dicit uenisseVlisses, à mari usque ad speluncam progressus quam in extremo sitam fuisse ait. In Aeoliam Odyss. n. 166.quoque, & ad Laestrygones, & alia in loca, ad quae aliquando appulit, se uenisse perhibet. Hoc igi e 182.tur modo etiam Menelaus in Aethiopiam uenit, & in Zfricam quoque, ubi quibusdam locis Odyss. ntio-T 81,naues applicuit: unde etiam portus qui ad Ardaniam est supra Paraetonium, Menelaus nominatur. Quod autem Phoenicia appellata, Sidonios etiam nominat, principem scilicetPhoenicię urbem, 29 figura utitur sibi familiari, utAd classem Teucros adduxit, Hectora saeuumIliad. v. initio.Et,lam tum magnanimus cum natis clauserat OeneusIliad.b.641.Extremam uitę lucem & flauo Meleagro.Iliad.O.47.rursum.Idam peruenere & Gargaron.-Zliad 6. 536&Nec non Euboeae cultores.Ciues Chalcidis, EretriaequeSic etiamSappho.Seu te Cyprus habet, seu Paphus, aut Panormus.Quanquam fuit etiam aliud quippiam quod fecit, ut quanquam Phoenice iam comme-morata, tamen seorsim Sidonem nominaret: quod nonnulli quaerunt. Nam ad reliquas de-inceps gentes referendas, satis erat dixisse.Cyprum, Phoenicemque, per Aegyptumque uagatusAethiopes adij.sed ut ostenderet se etiam aliquandiu apud Sidonios fuisse peregrinatum, hoc ipsum indicatlaude rerum secundarum quae sunt apud ipsos, & artis praestantiae: quam praeclarum erat uelin memoriam redigere, uel obseruare eo, quod Helena cum Alexandro iam antè eorumusa erat hominum hospitio. Itaque & apud Alexandrum multa eorum opera reconditadicuntur:Hic inerant uarij pepli, muliebria texta:Iliad. f. 289.Sidonias
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
21
JPEG-Download
verfügbare Breiten