P.S.259STRABONIS RERVMGEOGRA-PHICARVM LIBER SEXTVS.ARGVMENTVM.Sexto libro reliqua Italiae pars, ab Adriatico ad Macedoniam usque describitur, in quibus sunt Apulia, Calabria, & quaecumque adIonium sinum und cum adiacentibus insulis usque ad Ceraunios montes ita sunt & rursum quae ex alia parte, quae usque ad Carthaginem,atque interiacenteis illic insulas, referuntur.Ost Silari ostia, Lucania subsequitur, fanumque I lunonis Argiuae ab Lucania.lasone conditum, indeque stadijs L distat Paestum. Hinc in altum naui-ganti Leucosia insula occurrit, breui a continente traiectu, nomine re-ferens unam Sirenum, quae ibi locorum eiecta fuit, cùm se eae (. ut in fa-bulis est.) in profundum mare praecipitassent. Eius insulę promonto-rium Sirenusis est obiectum, sinumque efficit Posidoniatem. Inde ubi cursum flexeris, alius est contiguus sinus, inque eo urbs, quam Phocaenses cumconderent Hvelam, alij Ellam à fonte quodam, nostro tempore Eleam appellant. haec est pa EleaVeliatria Parmenidis & Zenonis Pythagoreorum. Videtur mihi cum propter hos uiros, tum iamantè etiam ea urbs bonis floruisse legibus. itaque & Lucanis restiterunt Eleatae, & Paestanis,superiersque discesserunt, quanquam & regionis amplitudine & hominum numero essentinferiores ob agri sterilitatem coguntur ferè mare exercere, salsamentisque & alijs id genusnegociationibus se alere. Tradit Antiochus, quo tempore Harpague Cyri copiarum duxPhocceam cepit, ciues quibuscunque facultatum tantum esset totis cum familijs naues con-scendisse, primumque cum Creontiade ad Cyrnum ac Massiliam appulisse, indeque repulsosEleam condidisse. Alij nomen ab Eleete fluuio deducunt. distat urbs ea à Paesto stadijscirciter CC. Subsequitur eam promontorium Palinurus. ante Eleam sitae sunt duae Oeno-trides insulae, stationibus praeditae. Post Palinurum Pyxûs (Latini Buxentum uocant.)arx, eodemque nomine portus & flumen. duxit eò coloniam Micythus Messanę in Siciliaprinceps: sed qui eò habitatum uenerant paucis exceptis inde discesserunt. Post Buxen-tum est 2 Laus sinus, & fluuius Laus, & urbs Lucanicarum ultima, paululum supra mare,Sybaritarum colonia, à Velia stadijs distans CCCC. (. totius autem Lucanię litus est stadiorum longitudine IƆCL.) Propè adest facellum Draconis, unius de socijs Vlissis, de quo Ita-lis fuit oraculum datum:Quà Draco Laius est, multum populi periturum.decepti enim oraculo Graeci qui in Italia erant, eò facta expeditione à Lucanis cla-dem acceperunt. Atque ad Tyrrheni quidem maris litus haec sunt Lucanorum oppida, quiolim non pertigerunt ad alterum mare: sed ibi obtinebant Graeci qui sinum habitabant Ta-rentinum. Ante quàm in Italiam Graeci uenissent, nulli erant Lucani, sed Chones & Oe-notriloca ea possidebant. Cum autem Samnites uiribus admodum aucti Chonas & Oe-notros eiecissent, & Lucanorum coloniam in eam regionem deduxissent: simul etiam Graeci utrunque litus usque ad feetum tenerent: diu inter se barbari ac Graeci bello certauerunt.At Siciliae tyrannye, & posteà Carthaginienses, modò de Sicilia aduersum Romanos bel.lum gerentes, modò de ipsa Italia, istos omnes qui ibi habitabant multis laeserunt male.ficijs. Post Graecos autem " Posterioribus quidem temporibus magnam etiam medi-terraneorum partem ademerunt, à Troianis temporibus facto initio. adeoque eorum cre-uit potentia, ut ista regio & Sicilia nomine magnae Graeciae censerentur. at nunc Taren-to, Regio & Neapoli exceptis, omnia in barbariem sunt redacta, aliaque à Lucanis & Brut-tijs, alia Campanis obtinentur. ab his quidem uerbo, reapsè à Romanis. sunt enim & ipsi Romani. Nihilominus ei qui totius terrae ambitum tractet, opus est & quae nunc suntreferre, & quomodo de his quaedam superioribus habuerint temporibus, maximè si illu-stria sint. Dictum est de Lucanis Tyrrhenum mare attingentibus. Qui uerò mediterraneatenent, ij sunt qui non procul Tarentino sinu habitant. Hi, ut & Bruttij, & generis autoresipsi
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
259
JPEG-Download
verfügbare Breiten