Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
393
JPEG-Download
 

ßerSTRABONIS RERVMGEOGRA-PHICARVM LIBER DecIMVS.TERTIVS.ARGVMENTVM.Tertius decimus liber Asiae, veliqua Propontidis continet, inferius à Cyzico incipiens, & totam deinceps consequentem o-vam, et siquae insulae insunt, praesertim circa Troiam (quanquam deserta sit) propter loci claritatem, & uulgatam belli fa-mam immoratur.Actenus ergo descripta nobis esto Phrygia. Reuertamur nunc ad Pro-Vide supra fo-pontidem, & oram maritimam qae deinceps ab Aesepoest, ac eodem lio 625. Tabu-P.S.ordine omnia peragremus. Troas prima est in hac ora. cuius celeberri- lam Asiae.ma fama, quanquam dirutae & desertae, non leuem tamen multa dicen-di materiam Egggerit. Quo loco uenia nobis petenda est, mouendusquelector, ne causam prolixitatis imputet nobis potiùs, quàm ijs, qui uehe-V.menti tenentur desiderio nobilia & antiqua cognoscendi. conferuntad eam aliquid etiam cùm multitudo eorum qui in istis locis sedes posuerunt Gręci atquebarbari: tum scriptores, qui neque eadem omnes, neque perspicue omnia perhibuerunt.quorum inter primos est Homerus, coniectandi de plerisque ansam praebens. cuius, item-que aliorum dicta nobis censenda sunt: ubi priùs in summa locorum naturam eorum de-scripserimus.Post Cyzicenam & Aesepo adiacentem regionem & Granicum, usque ad Abydum Orae maritime& Sestum ora Propontidis maritima porrigitur. Ab Abydo autem usque ad Lectum, à Propôtide anllium est, & Tenedus, & Alexandrea ac Troas denique. quibus omnibus imminet Idaloniam deseripiiomons usque ad Lectum pertinens. A'Lecto usque ad Caicum fluuium & Canas quae uocantur, Assus sunt, & Atramyttium, & Atarneus, & Pitane, & Elaiticus sinus. quibus o-mnibus ex aduerso Lesbus insula protenditur. Cuma deinde est, & reliqua usque adHermum fluuium & Phocaeam, quae initium est loniae, finis Aeolidis. Hic cùm sit re-gionis situs, Homerus ab Aesepo uicinis locis & ei quae nunc Cyzicena dicitur Troespotissimùm imperasse innuit usque ad Caicum amnem: diuisa eorum ditione in octo,aut etiam nouem portiones. reliqua auxiliariorum multitudo, in sociorum recensionedinumeratur. Posteriores finibus ijsdem constitutis, uocabula usurpant immutata, &in plures sectas abeunt. Praecipuè autem Graecorum coloniae dissensionum materiam prae-buerunt. minus quidem lonica, utpote à Troade longiùs distans. Aeolica autem uel maColoniae Graecoximè, quae se per totam dispersit oram à Cyzico ad Caicum usque, ac pręterea magnam rum Acolicapartem eorum occupauit quę intra Caicum sunt & Hermum fluuios. Etenim traditum lonica.est, Aeolicam coloniam quatuor aetatibus lonica priorem fuisse, & moras traxisse, ac lon-gius tempus. Principem deducendae coloniae fuisse Orestam. ei in Arcudia uiuis ex-emto, Penthilum filium successisse, & progressum esse in Thraciam usque, Lx annis postexcidium Troiae, quo ipso tempore in Peloponnesum redierunt Herculis posteri. De-inde Archelaum Penthili F. coloniam Aeolicam traduxisse in eam quae nunc Cyzice-na est circa Dascylium. Graum porrò filium huius natu minimum usque ad Granicumflumen progressum: cumque se melius instruxisset, maiorem exercitus partem in Lesbumtraiecisse, atque hanc obtinuisse. Caeterum Cleuam Dori F. & Malaum, ipsos quoqueAgamemnoniae stirpis, eodem quo Penthilus tempore exercitum conduxisse. sed Pen-thili copias occupauisse in Asiam transire, alteros in Locride & apud Phricium montemmultum temporis traxisse: postmodo traiecisse in Asiam, & Cumam condidisse, à Lo-cridis monte Phriconidem dictam. Ergo cum Aeolenses per totam sint dispensi eamregionem, quam à poeta Troicam uocari diximus: posteriorum alij totam eam Aeolldisnomine afficiunt, alij partem eius: itemque Troiam alij totam, alij partem. neque inter sequidquam ijs conuenit. Satim de ipsis ad Propontidem locis, Homerus ab AesepeTroas seu Tro-ia describitur.Troadis facit initium: Eudoxus ab Artace & Priapo, cui Artace in Cyzicenorum insu-la oppo-