Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
44
JPEG-Download
 

STRABONISGEOURAPH.nea aequaliter undique dissita, sed debeamus eam absque ulla emendatione obliquam re-linquere, sicut eam habent antiquae tabulae. Primò enim non habere quod dicas, idemest atque cohibere affirmationem: qui autem cohibet affirmationem, is in neutram par-5 tem inclinat. 5 at qui iubet ita haec relinqui ut habent antiqui, is quidem inclinat. De-inde id quod ex hoc consequebatur uerius dixisset, si consuluisset omnino supersedendumterrae descriptione. nam in positu quoque aliorum, ut Alpium, Pyrenaeorum, Thataciorum,Illyricorum & Germanicorum montium eodem modo laboratur. Quis autem credat re-centioribus fide digniores esse antiquos, quorum tot extant in tabulae designatione erra-ta, neque ab Eratosthene repraehensa, neque ab Hipparcho refutata. Sed & quae sequuntur,plena sunt magnarum perplexitatum. Aduerte enim animum, si quis non conuellat idquod dicitur extremas Indiae uersus meridiem partes oppositas esse Meroae, neque hoc,Meroën à faucibus Byzantijs xviii millibus stadiorum distare: xxx stadiorum millia interesse à meridionalibus Indiae partibus montes si dicat, quàm multa sequantur absurda. Pri- enim, si idem parallelus est qui per Byzantium cum eo qui per Massiliam ducitur,quod Hipparchus Pythéam secutus tradidit: & idem meridianus per Byzantium & Bory-sthenem transit, ut idem Hipparchus sentit: qui & stadia numerat à Byzantio ad Borysthe-nem CID CID ICC: totidem ergo erunt etiam à Massilia ad parallelum qui per Bory-sthenem transit, qui per Gelticae partes Oceano contiguas ducitur: tanto enim confectospacio ad Oceanum peruenitur. Rursus quoniam Cinamomiferam regionem ultimam ha-bitabilium uersus meridiem nouimus, & secundum etiam Hipparchum parallelus peream transiens initium est temperatae plagae, distans ab Aequinoctiali ad viii cIo Ioccstadia. cum ergo dicat ab Aęquinoctiali Borysthenicum abesse xxxiv Cιƀ stakia: reliqua e-runt ab eo circulo qui torridam zonam à temperata dirimit ad eum qui per Borysthenem& Celticam Oceano confinem, stadia xxv ciƈ CC. Porrò extrema nauigatio à Culticauersus septentrionem nostra aetate dicitur esse in Hiberniam: quae ultra Britanniam sita.aegrè ob frigus incolitur, ita ut quae ulterius sunt, habitari non posse existimentur. At Hi-berniam non amplius IOD stadijs à Celtica abesse perhibent, ita tota terrae habitatae latitu-do xxx stadiorum millibus, aut non multo ampliore stadiorum numero definietur. Age-dum ad oppositam Cinamomiferae & sub eodem parallelo uersus orientem solem sitamTaprobana. regionem transeamus. ea autem est Taprobana. Pro certo creditum est hanc magnaminiulam in alto uersus meridiem ante Indiam iacere, portigique uersus Aethiopiam ampliusID stadijs, ex eaque in Indorum emporia importari multum eboris, testudinum, aliasquemerces. Huic ergo insulae si latitudo addatur longitudini congruens, traiectus in eam exIndia minor non erit stadijs ter mille, quantum interuallum erat à fine habitatae terrę adMeroem: siquidem extremitates Indiae eregionè Meroę sitae sint: & probabilius est, trib. sta-diorum millibus aliquid addere. Hoc sinunc addatur triginta ijs stadiorum millibus, quausque ad Bactrios & Sogdianos porrigi Daimachus ait: omnes iam istae gentes extrahabitabilem ac temperatam terrae partem collocabuntur. Quis autem hoc dicere ausit, qui& ueteres & recentes audiat praedicare temperiem & fertilitatem primùm Indiae uersus se-ptentrionem sitae, tum Hyrcaniae, Ariae ac deinceps Margianę atque Bactrianae? Hae omnes regiones contiguae sunt septentionali lateri Tauri, adeoque Bactriana montanis adIndiam porrectis est propinqua: tanta autem earum est ubertas, ut plurimum absint ab soliinhabitabilis natura. In Hyrcania ferunt uitem uini metretam, ficum medimnos Lx ferreFortilitas mira. frumentum ex semine quod ex spicis decidit renasci, aluearia in arboribus confici, &mel à folijs defluere. hoc ipsum & in Medię fieri regione, quę dicitur Mattiana, & in Sacasina atque Araxina Armenię. uerùm in his id non ita mirum est, cum propius ab Austroabsint quam Hyrcania, & temperie reliquam pręstent regionem: in illa magis est mirumista fieri. In Margiana imum uitis truncum inueniri aiunt sępe, qui duabus uiri ulnis con-tineatur, uuam bicubitalem. Ariam aiunt parem huic esse, uini autem prouentu etiam su-periorem: quippe uinum 6 in uasis non picatis etiam per tres aetates durare. Bactrianamquoque Ariae proximam omnium rerum, demto oleo, feracem esse. Neque mirum uideridebet, si quaijs in regionibus loca sunt frigida, sublimia nimirum & montana. nam inmeridionalibus quoque klimatibus montes frigidi sunt, atque in uniuersum sola editioraquan.