Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
46
JPEG-Download
 

STRABONISGEOGRAPH.onales quam Hibernia. At iste Pythegsidem adhibens, eum situm collocat in partibus Britanniae Austro propinquioribus, aitque ibi longissimam diem horarum aequinoctialium xix,xvIII autem ubi Sol ad IV cubitos assurgit, quos à Massilia abesse dicit ix cIo C stadijs.Quo efficitur Britannos, qui omnium maximè ad meridiem accedunt, septentrioni essequam isti sint uiciniores. Ergo aut in eodem erunt parallelo cum Bactrijs ad Caucasumsitis, aut in aliquo propinquo. docuimus enim quod iuxta Daimachum Bactrij isti stadijs IIICIƀ IƒCCC propiores sunt septentrioni quam Hibernia. quibus si addantur quotquot suntà Massilia in Hiberniam, conf cnf affientur CCIƒ CIƆ Cι·. Quis ergo ijs in locis (. de Bactri-is loquor. obseruauit istam maximarum dierum quantitatem, aut solis altitudinem in me-dio coeli brumae tempore uersantis? haec enim oculis omnium etiam litteraturae omnis ru-dium exposita sunt, neque mathematica opus habent designatione: itaque multi utique ea con-scripsissent & ueterum qui res Persicas tradiderunt, & usque ad nostram aetatem subsecuto-rum. & quomodo ea regionum istarum, quam exposui, fertilitas cum ijs conueniret quae incoelo fieri cernerentur? Ex ijs, quae disputata sunt, liquet, sapientis esse demonstrationemeius refellere, in quaille, quasi eadem uis sit eius quod quaeritur & eius quo id conficitur,ad demonstrationem idipsum adhibet quod quaerebatur. Rursum Hipparchus Daima-India situr? Chum rudem & harum rerum imperitum conatur ostendere, ut qui putarit Indiam interaequinoctium autumnale & brumam esse sitam. & Megasthenem repręhendit, qui in Au-strinis Indiae partibus Vrsas occidere, & umbras diuersam in partem cadere dixisset. ho-rum enim neutrum ullibi in India fieri, esseque haec indirectè dicta. indocti enim esse dicereautumnale à uerno differre eo interuallo quod est uersus solstitia: cum idem sit circulus, &ortus: & interuallum terrestris tropici ab aequinoctiali (inter quos ille ponat Indiam.)in dimensione compertum sit multo minus xx stadiorum millibus & ex sententia Dai-machi non illius, sed suum propositum concludi. Indiam scilicet quae uiginti aut etiamxxx millia stadiorum aequet, non posse isto interuallo compraehendi: compraehensum iri-autem, si ea quantitas Indiae assignetur, quam ipse tradat. Biusdem quoque esse ignorationis,quod neget in ulla Indiae parte occidere Vrsas, aut umbras in diuersam cadere partem.cum ea statim ab Alexandria ad 100 stavia progressis euenire incipiant. Haec dicentes rur-sum non rectè refellit Hipparchus, primùm ab Hyberno tropico aestiuum accipiens: de-inde absurdum iudicans, quod de rebus mathematicis testimonium profertur hominisastrologiae rudis. quasi uerò Eratosthenes in eo testimonio potissimam collocârit confir-mationis uim, ac non potiùs communem uana dicentes refutandi morem tenuerit. Namde rationibus futiliter contradicentes refellendi, haec quoque una est, cum ipsorum metsententiam, qualis qualis ea est, ostendimus nobiscum facere. Hactenus ergo eo quod mul-An Ausirales in ti tradidere ac credidere tanquam uero posito, nempe Austro propinquissimas Indiaediae partes Meparteis eregione Meroae sitas esse, ostendimus quae absurda consequantur. Quoniamroae opponantur. autem hanc propositionem Hipparchus in pręsentia non impugnans, in secundo postea con-mentario eam negat, consideremus agedum etiam hoc argumentum. Ait ergo, quae in eo-dem sita parallelo eregione inuicem iacent, si magnum sit inter ea interuallum, hoc ipsumcognosci non posse quod ea sint eodem in parallelo sita, nili utriusque loci inclinationes in-ter sese comparentur: ac Meroens quidem clima siue inclinationem a Philone, eo qui naui-gationem in Aethiopiam conscripsit, obseruatam fuisse eam, quod VI diebus ante aesti-uum solstitium ei locosol supra uerticem immineat, ab eodem etiam rationes gnomonisad umbras solstitiorum & aequinoctiorum traditas, & ipsum Eratosthenem proximè ad Phi-lonis accedere sententiam. Indiae autem flimaneque ab ullo alio, neque ab ipso Eratosthe-ne exponi. quod si utraque Vrsa ibi occidat, ut isti tradant Nearchum secuti: non posse ineodem parallelo iacere Meroën & istas Indię extremitates. At uerò si Eratosthenes suffra-Contra Hippar gatur ijs, qui utramque ursam occultari dixerunt, qui dici rectè potest neminem, ac ne ip-chum.sum quidem Eratosthenem de Indiae situ quicquam pronunciasse? nam ista quidem de cli-mate profectò est oratio. quodsiis non suffragatur, utique absoluendus est hoc crimine. Etquidem non suffragatur. sed cùm Deimachus dixisset, nulla in parte Indiae uel occidere ur-sas, uel in alteram partem recidere umbras, quae fuerunt Megasthenis opiniones: impe-ritiae eum damnat, ac mendacium connexum illud iudicat, in quo, uel Hipparcho iudice,mani-