STRABONISGEOGRAPH.darguit. nam neque de tanta latitudine demonstratio potest geometrica dariineque ubi geometricé agere uult, sumtionibus utitur in confesso sitis, sed ipse sibi eas fingit. Praestat autem de12 quarta dicere parte: ubi prioribus uitijs adijcit 12 culpandi studium, inque eisdem aut si-milibus hypothesibus permissionem. Id quidem meritò repręhendit, quòd Eratosiheneslongitudinem appellat huius partis lineam à Thapsaco ad Aegyptum pertinentem: quodperinde sit, ac si quis parallelogrammi diametrum, eius figurae logitudinem appellet. Nonenim in eodem parallelo iacent Thapsaeus & Aegyptiora maritima, sed in ualde inui-cem distantibus: inque specio inter hos interueniente quasi ab angulo ad angulum & ob-liqua ducitur à Thapsaco ad Aegyptum linea. Id autem non rectè, quod miratur quiausus fuerit dicere Thapsacum Pelusio distare sex millibus stadiorum, cum distet ampli-us septem millibus. Demonstrans enim Pelusianum parallelum à Babylonio uersus me-ridiem amplius cio cio istadijs uergere: secundum Eratosthenem autem (.ut opinatur.)Babylonio Thapsacenum septentrionaliorem esse quater mille & 10 ccc stadijs: confi-ciuntur, inquit stakia millibus septem plura. Haec parallelorum distantia quomodo ex E-13 ratosthenis sententia ostendatur, 13 quaero. Id quidem hic dixit, tantam esse Babylonis àThapsaco distantiam: sed parallelos horum locorum tantundem distare, non dixit. Nequeuero afferri id potest, Thapsacum & Babylonem in eodem esse meridiano. Contra enimipse Hipparchus demonstrauit, secundum Eratosthenem esse Babylonem Thapsaco am-plius cio cio stadijs orientaliorem. Et nos adducimus Eratofthenis pronunciata, in qui-bus est Tygri &Fughrate ambiri Mesopotamiam & Babyloniam, ita ut Eughrates maiorem circularis istius ambitionis partem conficiat. Eum enim à septentrione profluentem,uersus orientem conuerti, & uersus meridiem effluere. At quod a septentrione uersusmeridiem fluit, id quidem secundum meridianum aliquem fieri potest. Sed illa uersusortum auersio, & uersus Babylonem, declinatio iam est a meridiano, neque in recta lineapermansio, propter modò dictum ambitum. Iter quoque à Thapsaco Babylonem iuxta Eu-phraten dixit esse IV cn & 10 ccc stadiorum, id quasi dedita opera addens, iter id non pos-se in rectam lineam dirigi, coius mensura esset interuallum inter duos parallelos. Quonegato, uanum iam est deinceps demonstrare uelle, constituto rectangulo triangulo adPelusium Thapsacum & interfectionem Thapsaceni paralleli cum Pelusiaco meridiano,unum eorum quae rectum angulum faciunt laterum, nempe quod est in meridiano, lon-gius esse eo quod recto subtenditur angulo, ductum à Thapsaco ad Pelusium. Vanum est& id, quod huic annectitur, conclusum ex propositione non concessa. Nequaquam enimdatum hoc est, à Babylone usque ad Caspiarum portarum meridianum esse spacium sta-diorum IV cIƀ Iƒ cCC. demonstrauimus enim Hipparchum id confecisse ex ijs, quae non concessit Eratosthenes. Vt autem inualidum sit quod pro eo datum est, sumens amplius no-uem stadiorum millibus à Babylone esse ad lineam quae sic ducitur à Caspijs portis ad fi-nes Carmaniae ut ille dixit, idem demonstrauit. At enim non hoc fuit obijciendum Era-tostheni, sed id, quòd magnitudinum & figurarum, quibus latitudo tribuitur, oporteat es-se aliquam mensuram: & alicubi magis, alicubi minùs concedendum. Si.n.sumatur latitudo montiumqui ad ortum aequinoctialem porriguntur stadia ter mille, similiterque maris usque ad portas Herculis: faciliùs concedat quisquiameius parallelos in una latitudine ductas ueluti in una linea ex-aminari, quam eas quę inuicem incidunt. interque ipsas incidentes eas quae in ea ipsa concurruntlatitudine, quàm quae extrà: itemque distantes eò usque ut latitudinem non excedant, quamexecuntes: & quae in maiori longitudine potiùs, quàm quae in minori. Etenim sic inaequali-tas longitudinum atque figurarum faciliùs celari possit. Verbigratia in latitudine Tauritotius & maris usque ad columnas Herculis si ponantur tria stadiorum millia, intelligitur adhuc figura parallelis contenta lineis, quae circumscribat totum illum montem & dictummare. quod si ergo longitudinem in plura diuidas parallelogramma, diametrumque cùmtotius tum partium accipias: facilius sanè totius diameter eadem reputabitur parallelus& aequalis lateri longitudinis, quàm partium diameter. & quanto minus erit particulare pa-rallelogrammum, tanto id magis eueniet. nam & obliquitas diametri, & inaequalitas longi-tudinis minus arguitur in magnis: ut in his non uerearis diametrum figurae longitudinem appellare. Si ergo diametrum magis adhuc obliques, ut uel extra utrumque uel extra alterum omninolatus
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
52
JPEG-Download
verfügbare Breiten