Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
68
JPEG-Download
 

STRABONISGEOGRAPH.facilè appareat, horum quoque faciendam mentionem. Hoc enim de multis urbibus li-cet pronunciare, quod de Olyntho & uicinis dixit Demosthenes: quas ita ait deletasesse, ut si quis nunc ea ad loca perueniat, is dubitare possit unquam ne ibi fuerit habita-tum. Veruntamen in huiusmodi loca libenter homines proficiscuntur, ipsa uestigia tamnobilium operum cupientes uidere, sicut & sepulcra inclytorum uirorum. eadem ratio-ne legum quoque & formarum reipublicae recordamur iam ibi abolitarum, utilitate adhanc cognitionem non secus quam ad actionum noticiam inuitante. aut enim ut imite-mur ea, aut ut deuitemus, cognita nobis esse cupimus.Mare, & sinusNos autem repetita prima designatione hoc nunc addimus, terram nostram habitatameius.mari circumdatam in se ab externo mari siue Oceano multos admittere sinus: maximosautem quatuor. de quibus is qui ad septentrionem spectat, Caspium uocatur mare, siue Hyr-canum. Persicus autem sinus, & sinus Arabicus à meridionali infunduntur mari, alter ma-ximè eregionè Caspij maris, alter ex opposita ponto Euxino parte. Quartum, qui magni-tudine dictos multum superat, internum & nostrum (ut nominant.) mare efficit incipi-ens ab occasu, & 18to quod est ad columnas Herculis, ac deinde diuersa latitudinis ratio-ne uersus ortum protentum, donec in duos tandem marinos finditur sinus: quorum alterad sinistram situs Euxinum mare dicitur, alter Aegyptio, Pamphilio, & lssico mari con-stat. Hi omnes ab externo mari effecti sinus, angustos habent introitus, magis tamen Ara-bicus & mare mediterraneum, quàm reliqui. Terra autem eos includens, in tres est, ut do-cuimus, diuisa partes. Atque Europa quidem omnium maximè uariam habet figu-ram, omnium simplicissimam Africa, medium tenet Asia. causa huius uel diuersitatis uelaequalitatis figurae pendet ab interiore ora maritima. exteriora, ut dixi, formam referunt chlamydis, sinubus quos retuli demtis, omissisque exiguis quibusdam differentijs. nam in magnaquantitate exiguae nullus est locus.Enimuerò siquidem in historia geographica non figuras modò quaerimus & quantita-tes locorum, sed & mutuam (ut monui.) eorum collationem: qua in parte internum ma-re maiorem quàm externum praebet uarietatem: ad haec illius maior est temperamenti ae-qualitas, pluresque ad hoc, quam ad alterum urbes sunt ac gentes bonis utentes legibusnos autem ea scire cupimus, in quibus plura negocia, plures reipub. administrationes, artes plures aliaque ad prudentiam conducentia: tum nostrae necessitates ad ea nos ducunt,quorum commercia & societas nobis parari possunt. hęc autem sunt ea loca quae incoluntur, aut potius quae bene incoluntur. In his omnibus magnam, ut diximus, praerogatiuam habet mare internum. ab eo igitur sumemus nostrae descriptionis exordium.Hujus sinus initium esse fretum ad columnas, iam antè docuimus. cuius summa angu-Maris meditertamen descriptio stia fertur esse Lxx circiter stadiorum. Vbi illud arctum circumnauigäris, quod est exxstadiorum, litora iam maiorem in modum diducuntur, magisque adeo id quod ad laeuamest. Deindemagni maris alicuius apparet species. Id includitur dextro latere ora Ifricaemaritima usque ad Carthaginem: altero Hispanica ora, & Gallica ad Narbonem ac Mas-siliam, tum Ligustica, & tandem Italica usque adfretum Siculum. Ortiuum pelagi huius latus est Sicilia, & 18eta ab utraque eius parte: unum ad Italiam, vii stadiorum, alterum adCarthaginem, stadiorum CIDID. Caeterum linea quae à Columnis ad fretum minus ducitur, pars est lineae ad Rhodum ac Taurum inde pertinentis, pelague dictum secat medi-um, ac traditur longa esse stadia CCIDD CID CIO. Latitudo eius maxima ad 100 stadiorumà sinu Galatico qui est inter Narbonem ac Massiliam ad oppositam Africam. Quidquid huius maris est ad Africa, Africum seu Libycum mare dicitur. quae ad oppositamterram pertinent partes, mare Hispanicum, Ligusticum, Sardoum, ac denique Tyrrhe-num usque ad Siciliam dicuntur. Insulę eius sunt in ora quidem Tyrrheni maris ad Ligu-riam usque crebrę inter quas Sardinia & Cyrnus (. siue eam Corsicam mauis dicere.) maximae post Siciliam. hęc enim reliquarum nostrarum omnium & maxima est & optima.multo his minores, in alto 29 Pandataria & Pontia, ponè continentem Aethalia, Plana-sia, Ilua, Pithecusae, Prochyta, Capreae, Leucosia, & aliae similes. In altera autem parteLigu-