Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
73
JPEG-Download
 

LIBER SECVNDVS.tamen ij narrant, talia sunt. Maximè uersus meridiem dissitos, appellant Aethiopas.sub his pleroque Garamantas, Maurusios, Nigritas. his adhuc interiores Gaetulos. de-inde uicinos aut etiam contiguos mari, ad Aegyptum quidem Marmaridas, usque adCyrenam. supra hos & Syrtes, Pyllos, Nasamonas, & quoldam Gaetulos, tum Sin-tas, & Byacios, usque ad regionem Carthaginensem, quae ampla est, eamque Nu-midae attingunt. quorum celeberrimos Massilienses, alios Masęsylios appellant. ultimisunt Maurusij. Omnis autem â Carthagine ad Columnas usque regio est felix. ferastamen producit, ut & mediterranea omnis Aflica. Neque abborret à ueri opinioneNumidas quosdam ibi locorum dictos, quibus antiquitus ob bestiarum multitudinemagriculturam exercere non liceret. Nostra aetate cùm incolae ibi & excellant uenandi pe-nitia, & Romani eos adiuuent ob studium spectaculorum in quibus cum bestijs pugna-tur, fit ut & bestias superent, & agricultura praestent. Haec de continentibus habitatae terraepartibus dicta sunto.Superest ut de locorum quoque ad plagas mundi inclinationibus (i flimata sic in- Declimatibus,terpretor.) disferamus. Ea quoque uniuersalem habent delineationem, si ordiamur o parallletis.ab ijs lineis, quas Principia uocauimus. eam dico, quae longitudinem definit maximam,atque eam quae latitudinem, hancque adeò magis illa. In hoc quidem ijs potiùs elabo-randum est, qui astronomiam tractant: sicut fecit Hipparchus. Consignauit enim (utipse ait.) apparentiarum coelestium differentias in singulis locis terrae, constitutis in no-stro quadrante, qui uidelicet est ab aequinoctiali ad polum septentrionalem. Geogra-phum neque horum, quae extra terram nostram habitatam sunt, rationem habere opor-tet, neque politicum tot talesque diuersitates in nostra habitabili terra obseruare atti-net sunt enim perplexae. Satis est suis punctis expressas & simpliciores earum quas ip-se tradidit proponere: sumto, de ipsius quidem sententia, quantitatem terrae continerestadiorum CCLII millia, ut & Eratosthenes tradit. non magna enim ex hoc orietur ap-parentiarum in interuallis habitationum diuersitas. Quod si quis ergo maximum ter-rae circulum secet in CCCLX partes, cuiuis obtingent segmento stakia IƒCC. Hac il-le utitur mensura ad interualla quę in Meroës meridiano erat sumturus. Atque is qui-dem orditur ab ijs qui in meridiano eo habitant, ac deinceps identidem ƒCC stadijs di-stantes habitationes in eodem examinans, singulorum apparentię quid differant per-quirit. Nobis autem non est inde incipiendum. nam ersi illa loca, quod quidam uo-lunt, habitantur, peculiaris quędam erit ea angusta zona per mediam recta torridam,non pars nostrę habitatę, quam solam geographus considerat. Hęc autem definitursuis terminis: austrino quidem parallelo qui per Cinnamomiferam ducitur: septentrionali, qui per Hiberniam. Neque tot ponendum est esse habitationes, quot intermediuminteruallum dictat: neque omnia quae apparent excutienda sunt, memoribus geogra-phicę figurę. Sumemus ergo, quod Hipparchus quoque facit, initium à partibus meri-dionalibus. Ait ergo eos, qui in Cinnamomiferę parallelo habitant (.qui à Meroë uer-sus austrum abest tribus stadiorum millibus, rursumque ab hoc ęquinoctialis stadia viiiCIƀ CCC(C.) proximè omnino abesse à situ medio inter ęquatorem & ęstiuum tropicumqui per Syenam transit. Nam à Syena Meroen abesse stadijs ID. apud hos autem pri-mos ursam minorem totam arctico circulo includi, nunquamque occidere. nam stellamin extrema cauda lucidam, quae maximè uersus meridiem uergat, in ipso circulo ita collocari, ut horizontem tangat. Porrò iam dicto meridiano parallelus quodammodo ad-iacet uersus ortum Arabicus sinus. huius ad mare externum exitus est Cinnamomiferaregio, ubi quondam elementes uenabantur. exit autem parallelus iste partim ad eosqui Taprobana magis uersus austrum habitant, aut qui in ea habitant extrema, par-tim ad australissima Zfricę. Porrò apud Meroen, & in Ptolemaide Troglodytica di-es longissimus est horarum ęquinoctialium tredecim. qui situs medio loco est inter ę-quatorem & Alexandrinum parallelum, nisi quod ad aequatorem supersunt ciD ac c.transit uerò parallelus Meroens partim per nota loca, partim per extrema Indiae. Sye-nae