STRABONISGEOGRAPH.esset aureae & argenteae materiae, in superficiem ea metalla efferuescendo eiecerit. itaqueomnis mons, & omnis collis locupletissimae cuiusdam fortunae dono sit nomismatis ma-teria cumulatus. omninoque (ait.) uidens aliquis ista loca, dixerit thesauros esse perennisnaturae, aut principatus aerarium perpetui. non enim diues modo (. inquit.) terra illaest, sed & infra se opes habet conditas: & reuera apud istos homines infra terram non A-des, sed Pluto habitat. Haec ille oratione speciosa, & quasi ex metallis repetita illa prolixèretulit. Tiligentiam porrò fodientium indicans, Phalerei dictum adducit, qui de Atticismetallis dixerat tanta adsiduitate homines ibi fodere, ac si sperarent se ipsum Plutonem eruturos. atque nunc Turditanorum similem demonstrat industriam laborandique studi-* um, qui profundos obliquosque agant cuniculos, & saepe in his occurrant fluminibus*Aegyptijs exhauriunt obliquis dolum non eundem esse cum olim Atticis. Verùm apudI hos metallica opera simile quippiam habere io aenigmatis illius. nam Athenienses quaeadepti fuerint, non percepisse, quae autem habuissent amisisse. Turditanis uerò illa admo-dum prosunt. Nam aeris opificibus eruunt aes, quod quadrans est glebae effosae: & argenti Euboicum talentum triduo. Addit porrò stannum non, ut historici diuulgarunt, in su-perficie terrae inueniri, sed effodi. nasci apud barbaros qui supra Lusitaniam degunt, & inCassiteridibus (quasi Stannarias diceres.) insulis: ex Britannicis quoque Massiliam adferri. Apud Artabros autem, qui Lusitaniae uersus occasum & septentrionem ultima habent, efflorescere ait terram stanno aureo albo: est enim permixtum argento. hanc terramfluuijs deferri, & à mulieribus farculis exhauriri, lauarique in textis cratibus, dum expurga-taterra stannum purum fiat. Haec ille de his metallis. Polybius autem mentionem argenteorum metallorum faciens quae sunt ad Cathaginem nouam, ea ait esse maxima, ab ur-be ad xx stadia dissita, circulo geccstadiorum contenta. ibi XI millia hominum in laboreuersari, atque in singulos dies populo Romano tum temporis xxv millia drachmarumab ijs tributa fuisse. Quo modo conficiaturargentum, quia longum est, omitto narra-re. Glebam autem quae amnibus deuehitur argentariam, contundi ait, & cribris in aquaDen 15. Januarii. C. et l'erunt ae sunt a mn état toutis ottenti ae noue tiauos,tò subsedit id liquari, itaque plumbo defuso purum argentum produci. Extant etiam-num officinae in quibus argentum conficitur, non autem publicae neque ibi neque alijsin locis, sed ad priuatos redactae reditus. Auraria metalla pleraque ad temp. pertinent.Ad Castaonem & alijs in locis peculiare est metallum plumbi fossilis, cui admixtum estpaululum argenti, sed quod ab eo separare non sit operae precium. Non procul à Ca-staone mons est, unde Baetis dicitur profluere. quem montem Argenteum uocant ob ar-genti in eo metalla. Polybius scribit & hunc & Anam è Celtiberia labi, distantes inuicemad ICCCC stadia. nam Celtiberi aucti potentia, à se etiam regionibus omnibus circum-Bactis Fortessus. iacentibus nomen fecerunt. Videntur autem ueteres Baetin appellasse Tartessum, & Ga-des cum insulis uicinis Erythsam. ideoque putant Stesichorum de Geryonis armentoSic cecinisse:Nata ex aduerso ferè inclytae ErytheiaeTartessi amnis ad fontes immensos argenteis radicibus,In cauernae saxis.Cùm autem Baetis duobus ostijs in mare exeat, aiunt olim in medio horum urbem fu-isse habitatam Tartessum, fluuio cognominem, regionemque appellatam fuisse Tartes-sidem, quam nunc Turduli incolunt. Quin & Eratosthenes Calpae adiacentem regio-nem Tartessidem uocari tradit, & Erytheam insulam fortunatam. Quem repraehendensArremidorus, cùm id falsò eum dixisse ait, tum Sacrum promontorium à Godibus quin-que dierum nauigatione distare mentitum, cum non intersint amplius c10 CC stadijs.& uanum esse, quod maris ęstus ibi locorum dixit finiri, qui circum quaque ad omnes ter-partes fiunt. & quod asseruit partes Hispaniae ad septentrionem spectantes 11 faciliùscognoscisi quis ad Galliam, quam si quis Oceanum nauiget. & quae id genus alia arro-###gantius perhibuit Pytheam secutus. Homerus porrô multarum rerum praeditus noti-###, multaque canens, occasionesuggerit cogitandi, se ne horum quidem inscium fuis-(elocum: modò quis ex utrisque, tam uerè quam minùs (inquam) rectè dehis quae di-cia
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
88
JPEG-Download
verfügbare Breiten