Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
173
JPEG-Download
 

LIBER S EXTVS.ta est etiam Leontinorum regio omnis. Leontini à Naxijs Siculis orti sunt: semper autemparticipes fuerunt rerum Syracusanis aduersarum, laetarum non item. Propinquum Centoripis est oppidum Aetna, cuius suprà meminimus, excipiens & deducens eos, qui Aemmontem Aetnam uolunt conscendere. enim radices montis desinunt. Superiora lo-ca nuda sunt & cinerib. tecta, ac per hyemem niuis plena: inferiora nemoribus & omnis generis plantis sunt consita. Apparet autem montis extremitates uariè mutari, obignisgrossationem. qui aliâs in unam colligitur crateram, aliâs scinditur: & aliquando riuosliquoris igniti emittit, aliquando flammas & fuliginem, interdum etiam massas exsuffla-tu. quibus accidentibus necesse est comitari etiam mutationem meatuum qui sub terrasunt, & nonnunquam in circumiecta superficie plura aperiri ora. Sanè qui nuper Aetnamconscenderunt, narrauere nobis in summo se inuenisse campum ęquabilem, ambitu circi-ter XX stadiorum, inclusum supercilio cineroso quod muri haberet altitudinem, ita ut desiliendum esset inde progredi in campum uolentibus. ac uidisse ipsos collem in huius me-dio, cinericeo & ipsum colore, qualis & superficies campi cernebatur: supra collem nu-bem erectam stetisse, in altum ad CC pedes se efterentem, immotam (tum enim malaciamfuisse.) & fumo similem. ac duos de ipsis ausos in campum progredi, cum in calidiore acprofundiore arena uestigia posuissent, reuertisse, neque quicquam amplius ijs quae emi-nus conspiciebantur habuisse quod narrarent hoc autem ex spectaculo ipsos censuisse multas fabulas esse petitas, maximè qualis à nonnullis de Empedocle narratur: eum desilijssein craterem, ac uestigium sui casus reliquisse alterum calceorum, quos gestabat aereoshunc enim foris fuisse repertum non procul à labro erateris, scilicet sursum ui ignis eie-ctum. etenim locum illum neque adiri posse, neque conspici, & coniecturam se facere,ne inijci quidem posse quicquam, ob aduersam uentorum ex profundo spirationem,& calorem, quem consentaneum sit procul occurrere, antequam ad os crateris appropinquetur. quod si quid omnino inijcietur, multo ante eius formam corruptum iri qua eratiniectum, quàm ipsum rursus eijceretur neque uerò absurdum esse, Ieficiente aliquando materia, spiritus quoque & ignem aliquandiu cessare: sed eam intermissionem tantam nonesse, ut contra istam uim homo aliquis accedere queat. Mons Aetna situs est supra oramquae ad fretum partinet, agrumque Catanaeum, ita tamen, ut ei quoque immineat ex partequae est ad mare Tyrrhenum, & Liparaeas insulas. noctu quidem clari à uertice fulgoreseduntur: interdiu fumo & caligine obtinetur. Aetnae ex opposito se attollunt 19 Neruosi 19montes, humiliores quidem ijs, sed latitudine aequali. Tota insula est caua, & infra terramignis fluuiorumque plena, sicut esse diximus Tyrrhenum mare usque ad Cumas. itaquemultis locis ea in insula calidae erumpunt aquae, quarum Selinuntiae apud Himeram sal-sae sunt, Aegestaeae potabiles. Apud Agrigentum lacus sunt gustu marino, natura planè diuersa. nam & natandi inscij in ijs lignorum in morem supernatant. Italici orateres habent,quiaquas in rotundam exsufflant formam, suisque recipiunt cauernis. Specus qui est adMetaurum intus habet iustae magnitudinis alueum, flumenque per eum delabens occultèper satis magnum space, deinde rursum se in superficiem exerentem. quemadmo-dum Orontes in Syria hiatu qui inter Apameam est & Antiochiam, ac dicitur Charyb-dis, amsorptus, post xI stadia rursum emergit. idem Tigri in Mesopotamia, & in Africa Nilo non procul à fontib. accidit. & aqua apud Stymphalum in agro Argiuo infra terram adCC stadia labens, Erasinum edit amnem. rursumque aqua ad Abiam Arcadicam infra ter-ram depulsa, longo pòst interuallo Eurotam atque Alpheum edit: adeò ut fabula fidem inuenerit, coronas quae alterutri amnium nuncupatae, in communem alueum inijciunturquanque in eo cui nuncupata fuerit amne emergere. de Timauo quid feratur, diximus suoloco. Hisce, & ijs quae in Sicilia accidunt, germana sunt quae in Liparaeorum insulis, ipsaquemonstrantur Lipara. Septem sunt numero insulae, quarum maxima est Lipara Cnidio-Lipararum colonia, Siciliae proxima secundum Thermissam, antiquitus Meligunis dicta. Haec &classem duxit, & longo tempore Tyrrhenorum incursionibus restitit, sub se habens reli-quas Liparaeorum, ut nunc dicuntur, quas Aeoli quidam appellant, insulas. quin & ma-nubijs Delphicum Apollinis templum saepe exornauit. agrum habet fertilem, & reditumex metallis aluminis, aquas calidas, & ignis exspirationes. Inter hanc & Siciliam ferè me-dia iacet, quam nunc Volcani templum nominant, saxosa tota & deserta atque ignita tri-bus