Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
215
JPEG-Download
 

LIBER SEPTIMVS.219thus, Drymas, Crinanus. Tum Thraces, & Illyrij & Epirotae etiamnum Graeciae cinguntlatera. Quod ipsum quondam magis fuisse quàm nunc liquet. quando hodie eius pro-uinciae, quae citra controuersiam est Graecia, multas partes barbari obtinent. Macedoni.am nimirum Thraces, & quasdam Thessalię partes. supra Acarnaniam & Aetoliam sitaThesproti, Cassopaei, Amphilochi, Molossi, & Athamanes, nationes Epiroticę. Ac de Pelasgis quidem Alibi. Lelegas uerò alij cum Caribus faciunt eosdem, alij tantùm eorum Lelegeninquilinos & commilitones. itaque & in Milesiorum territorio quaedam Lelegum domicilia ostenduntur, & multis in Cariae locis sepulera Lelegum, ac inanes tumuli, Lelegiaappellantur. & quae nunc lonia dicitur, uniuersa fuit olim à Lelegibus ac Caribus habi-tata, quam istis pulsis lones occupauerunt, sed & ante ij qui Troiam ceperunt, Lelegeseiecerant è locis Sidę uicinis, iuxta Pedasum & Sarnioentem fluuium. Fuisse autem Lelegas barbaros, uel eo signo potest conijci, quòd Carum fuerunt socij. Sed eas uel cumCaribus, uel seorsim hinc inde fuisse uagatos, idque antiquitus, etiam Aristotelis Respu-blicae demonstrant. nam in Acarnanum republ. ait, eius regionis partem teneri à Cura-tibus, partem occiduam à Lelegibus, caetera à Telebois. in Aetolorum republica, eosqui nunc Locri dicantur, Lelegas uocat, eosdemque Boeotiam occupasse testatur. idemqueait in Opuntiorum & Megarensium republica. in Leucadiorum autem republ. quen-dam indigenam Lelegem ponit, cuius ex filia nepos fuerit Teleboas, atque huius xxiifilij Teleboae. Atque horum quosdam Leucadem inhabitasse, maximè Hesiodo quispi-am crediderit, sic de illis scribentiNamque fuit Locrus Lelegum ductor populorum,Quos sapiens aeterna pater Satanius olimLectos eterra dedit ortos Deucationi.Ipsa enim uocabuli Lectos ratio uidetur mihi sub inuolucro hoc proponere, fu-isse eos antiquitus celleeticios quosdam & mixtos è uarijs gentibus, quo accedit, quòdnatio Lelegum abolita est. Quod ipsum de Cauconibus etiam dicere licet, qui nunc nulli sunt, cùm antè diuersis in terris habitauerint. Enimuerò priscis temporibus populiGraeciae, quanquàm & multi essent, & exigui, & ignobiles: tamen quia & uirtutem cole-bant, & suum quisque populus regem habebat, non adeò difficile erat terminos singulo-rum describere. Nunc cum magna pars regionis eius sit deserta, ac domicilia, urbes po-tissimum, deleta: etiam si quis ista posset accuratè describere, nullam is tamen facturus esset operęprecium, obscuratis & abolitis ipsis. Quae fanè deletio cum ceperit iam pridem, ne hodiequidem finem reperit multis in locis ob defectiones. sed Romani ab incolis domini con-stituti, castra sua ipsis habent in domibus. Certè Polybius scriptum reliquit, Paulum Aemi-lium Lxx urbes Epirotarum euertisse, Macedonibus & Perseo domitis, quarum pleraequefuerint Molossorum: eundemque in seruitutem abduxisse CL hominum millia. Nos ta-men conabimur, quantum & scriptioni huic conuenit, & à nobis praestari potest, singulapersequi: sumto ab ora lonij sinus initio, quę ibi incipit, ubi ex Adria nauigatio finitur. Prima huius orae pars est circa Epidamnum & Apolloniam. Verùm ab Apollonia in Macè-doniam, Ignatia uia est orientem uersus 21 dimensa ac per miliaria distincta, ad singula po­ 21sito lapide, usque ad Cypselum & Hebrum fluuium. & continet M.P.12 xxxv. Quod sipro mille passibus octo (.ut receptum est.) stalia supputes, stadia habebis IV CIO CCXXC.Sin Polybium sequare, qui octo stadijs duo iugera addit, id est trientem stadij: addendasunt adhuc ClxxIIx stadia, triens numeri milliarium. Eodem autem specio eandem in ui-am incidunt & qui ab Apollonia, & qui a Dyrrachio proficiscuntur. Tota haec uia Igna-tia uocatur, prima pars ad Candauiam Illyrici in ontem, per urbem Lychnidum & Pylonem, quilocus in uia distinguit Macedonia Illyricum. inde iuxta Barnunten per Heracleam, Lyncestas,Eordos, ad Edessam & Pelsam pergitur Thessalonicam usque. Sunt autem hÿc Milliaria,ut ait Polybius, CCLXVII. Atque hac iter facientibus ab Epidamno & Apolloniae uicinislocis, ad dextram sunt gentes Epiroticae, quę Siculo alluntur mari, usque ad sinum Am-bracium. ad sinistram autem Illyrici montes, quos antè enarrauimus, usque ad Macedo-niam & Pannoniam. Porrò quae deinceps ab Ambrubio sinu orientem uersus inclinant, aciuxta Peloponnesum porriguntur, Graeciae sunt, atque relicta ad dextram tota Pelepon-neso,