Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
227
JPEG-Download
 

LIBER OCTAVVS.222a se inuicem mediocriter diducuntur: donec in Crissaeum sinum mare desinit, inclusumocciduis Boeotiae & Megaridis finibus. Sinus Corinthiaci ambitus est ab Eueno usquead Araxum stadiorum ciƀ cID CCXL. Si ab Acheloo ordiare, accedent stakia circiter c.Ab Acheloo usque ad Euenum. sunt Acarnanes. deinde ad Antirrhium Aetoli. reliquaad isthmum usque Phocenses habent, & Boeoti & Megarenses, stadia CI2 CXIIX. Mare quodab Antirrhio ulque ad isthmum est, Alcyonium uocatur, & est pars Cristxi sinus. ac di-stat ab isthmo usque ad Araxum stadijs xxx & *. Ergo delineata iam à nobis est Pelo-ponnesus, quatenus usque ad intimum Corinthiaci sinus recessum opponitur Aetolice alijsque ab altera eius parte sitis regionibus. exinde singula enarrabimus, facto abElea initio.ELIDIS seu Eleae regionis nomine hodie tota intelligitur ora maritima quae Achai-am inter & Messeniam est: & in Mediterraneis Arcadiam ad Pholoën sitam attingit, A-zanesque & Parrhasios. Antiquitus in plures fuit diuisa ditiones: postmodò in duas, E-peorum scilicet, & Nestoris, qui fuit Nelei filius: id quod etiam Homerus expressit, ur-bem Epeorum sic nominans.Aut magnam Elida, ubi fortes dominantur Epei.Odyss. v. 275.Pylum autem uocat eam, quae subest Nestori, per quam ait fluere Alpheum:Alpheum, rectà Pylios qui perfluit agros.Iliad. e. 545.& Pylum urbem notauit idem poenta.Peruenere Pylum, Neleus cui praefuit urbiInitio. Odyff. v.Extructae puscrè.Neque uerò uel perfluit, uel alluit Pylum Alpheus, sed praeterlabitur eam alius fluui-us, Pamissus à quibusdam, ab alijs Amathus dictus, unde & Pylo nomen Emathos indi-Odyss. d. 25.7.tum uidetur. per ipsam autem regionem Eleam Alpheius manat. Atque Elis, quae nunc & alibi saepius.urbs est, Homeri aetate nondum fuit condita, sed per pagos regio incolebatur. uocaba.turque Caua, (Coele) ab euentu. quòd maxima eius & optima pars situ esset cauo. Seròtandem in eam conuenerunt urbem quę nunc Elis dicitur, post bellum Persicum. Et quidem paucis exceptis omnia ferè loca Homerus, quae recenset in Peloponneso sita, nonurbes nominat sed regiones, quòd quaeuis plurium pagorum conuentu constaret, exquibus posteà temporis nobiles urbes fuerunt conditae atque frequentatae. VerbigraVrbes epagistia, Arcadiae Mantineam Argiui ex quinque pagis composuerunt, Tegeam exnouem, at­ conditae.que ex totidem condita est 4 Heræa à Cleombroto aut Cleonymo. sic & Aeqium urb-ex septem uelocto pagis conflata est, Patrae ex septem, Dime ex octo. atque eodem modo circumiacentium pagorum cultores in unam urbem Elidem confluxerunt. Perur-bem Peneus amnis defluit iuxta Gymnasium quod Elei exstruxerunt multo post tempore, quam in ipsorum uenerunt potestatem ea quae Nestori paruerunt. ea autem fuerunta-ger Piseus, cuius pars Olympia: & Triphylia, & Cauconia. Triphylij ab euentu no-men habent, quòd in unum corpus tria Phyla, id est tres gentes coiuerint: nimirum quiab initio fuerant Epei, Minyae qui eodem commigrauerunt, & qui postremò praeualueruntElei. sunt qui Minyarum loco Arcades ponant, qui diu de regione ista certauerint, un-de & Arcadio Pylo nomen, qui idem est cum Triphyliaco. Homerus totam regionem adMessenam usque Pylum uocat, uibi cognominem. Caeterum Elidem cauam diuisamfuisse ab ijs quae Nestori parebant, nauium recensio docet ducum atque domiciliorumrecensendis nominibus. Atque haec ego dico, comparans praesentem statum cum ijs quaeHomerus scripsit. Haec enim inter se conferri necesse est, propter existimationem poëtę,& familiaritatem quae ei nobiscum ea est, ut tum denique in proposito argumento se de-xtrò uersatum quisque putet, cum nihil tradiderit repugnans antè de eadem re summacum omnium assensione pronunciatis. ergo & quomodo nunc quaeque habeant, & quidHomerus de ijs perhibuerit, proferendum est atque considerandum.Initium Elearegionis, quae in ora est maritima, ponemus Araxum Eleae promontorium uersus septentrionem, distans à Dyma Achaiae urbe stadijs lx. Inde uersus occasum Cyllene est Eleorum nauale, a quo ad urbem quae nunc est, adscensus est stadiorum Cxx. Huius Cyllenęmeminit etiam Homerus, ibi:Ductor