Iliad. β 559.
STRABONIS GEGRAPH.246.Argiuis sunt dirutae, ut iam earum ne uestigium quidem supersit. Neque mirari debes My-cenis hoc euenisse, aut si qui alij eorum qui sub Argis ab Homero recensentur, nostra ae-tate nulli sunt. In Catalogo quidem sic scribitur.Argos qui tenuere & qui, Tirynthia claustra,Hermionemque, Asinemque, sinus quâ stringitur altusEionas, Troezenem, uititeramque EpidaurumAeginam, & Maseta, bonorum proles Achiuûm.Dictum est de Argis: etiam de reliquis iam uerba facienda. Receptaculi atque arcis locoTirynthem habuisse uidetur Proetus, operaque Cyclopum muniuisse. quos aiunt nu-mero fuisse septem, charogasteres appellatos, quasi si Manuuentres diceres, quòd suaarte uictum sibi quęrerent: uenisse autem accitos è Lycia, ac fieri potuit, ut quęapud Nautpliam sunt speluncae, & opera in ijs, nomina ab his Cvelopibus habeant. Arx est Lycim-na, Lycimnij de nomine distat à Nauplia xii circiter stadijs. Verùm & illa deserta est, &quae in propinquo est Midea, recentu in media syllaba collocato). Midea enim Boeoticatonum in Mi syllaba habet.) Prope hanc est Prosymna, quę templum habet lunonis. Ple-rasque earum Argiui ob rebellionem habitatoribus nudarunt. Incolarum alij à TiryntheEpidaurum uenerunt, alij ab Hermonia ad eos qui Halians (. id est, si uerbum uerbo red-das piscatores.) dicebantur, alij ab Asine (.qui & ipse uicus est Argiae propinqu? Nauplię)Lacedaemoniorum in Messeniam sunt departati, & oppidum Asine, eiusdem cum Ar-golica nominis. Etenim Lacedaemonij, ut ait Theopompus, ampla ditione potiti quam a-lijs eripuissent, in ea collocauerunt quos ab se confugientes reciperent: eoque Nauplien-ses recesserunt. Hermione una est de non obscuris urbibus, cuius marginem maritimamincolunt qui quod è mari quaestum faciunt Halisas siue piscatores dicuntur. Breuis ad inferos descensus esse dicitur apud Hermionenses: itaque ibi mortuis portorium (Graeci nau-lum appellant.) non imponitur. Porrò Asinen Dryopum fuisse domicilium perhibent.siue eos (quod Aristoteles ait.) Dryops Arcas eò transtulit, cùm antè circa Sperchaumhabitarent: siue ab Hercule fuerunt è Doride quae iuxta Parnasium est eiecti. Iam Scyl-laeum quod est 29 Hermionae uicinum, nomen habere aiunt à Scilla Nisi filia: quam àMinoë, quòd ei, amore ipsius impulsa, Nisaeam pro didisset, in mare demersam, fluctibusqueeo eiectam sepulturae compotem factam ferunt. Eiones (uox litus significat.) pagus fu-it, quem hominibus uiduatum Mycenęi nauale sibi fecerunt. postea temporis deleta, nenauale quidem iam est. Troezen Neptuno sacra est, unde & Possdonia). id est keptu-nia.) olim dicta fuit: urbs non ignobilis, à mari ad XV stadia distans. Ante portum eius,cui Pogoni, id est barbae, nomen, iacet Calauria, insula parua, circulo xxx circiter stadio-rum contenta. ibi fuit asylum keptuni, quoniam ferunt permutatione contracta Calau-riam pro Delo recepisse à Latona, ab Apolline pro Pythia Taenarum. Et oraculum quo-que refert Ephorus:Par ratio est Deliue Calauriaeue tenendae:Pythia idem tibi sit, quod in auras Taenarus altus.Fuit & Amplictvonum conuentus quidam ad hoc templum, ciuitatum septem. qua-rum nomina Hermione, Epidaurs, Aegina, Athenae, Prasiae, Nauplia, Orchomenus Mi-nysus. ac pro Nauplia contribuebant Argiui, pro Prasijs Lacedaemonij. Adeò autemueneratio istius Dei apud Graecos inualuit, ut & Macedones Gręcia in suam redacta potestatem adhuc ius asyli illęsum seruauerint, ac qui supplices in Calauriam confugissent,inde auellere sint ueriti. quando Archias etiam armata stipat? manu Demostheni uim ibi inferre non fuit ausus, cùm ei ab Antipstro iniunctum esset, ut & huius, & alios qui simili inprimine essent oratores uiuos sibi adduceret: sed uerbis eum ex asylo abstrahere frustraest conatus, cum hausto ueneno se uita exsoluere Demosthenes occupasset. PraetereaTroezen & Pittheus Pelopis EF. è Pisatide profecti sunt: quorum ille urbem sibi cognominem reliquit, hic ei succedens ibi regnauit. Anthes uerò qui antè ista loca obtinue-rat, nauibus auectus Halicarnassum condidit. quam rem in Cariae & Troiae rebus expo-nemus. Epidaurus, antè Epitaurus dicta fuit. Aristoteles enim & hanc, & Hermionemait Cares tenuisse: reuersis autem postliminio Heraclidis, sonas se ijs socios eius habi-tandae