STRABONISGEOGRAPH.248lib. IV. Othry adae fuisse partam. Sitam esse ait Thucidides in Cynuria, ubi fines Argiae & Laco-nicae coëunt. Sunt & Hysiae locus Àrgolicae nobilis: & Cenchreae sitae in uia quae TegeaArgos ducit per montem Parthenium & Creopolum. Homerus ista loca non nouit, sicutneque Lycurgium, neque Orneas, pagos Argię: quorum ille idem cum monte gerit nomen.hic cum Orneis inter Corinthum & Sicyonem situs. Sed omnium quae in Peloponne-so sunt urbium, illustrissimae fuerunt, suntque etiamnum Argos ac Sparta: ut propter ea-rum celebritatem uulgatam non sit nobis plixior de ijs sermo instituendus, ne ab omni-bus dicta repetere uideamur. Antiquitus quidem fama Argos superabat: sed inferioribustemporibus Sportani omnibus modis superiores fuerunt, libertatem suam perpetuò ser-uantes: nisi quod exiguis quibusdam in rebus offenderunt. Argiui sanè Pyrrhumnon admiserunt, sed is ante muros cecidit, coniecta in caput eius à uetula (ut aiunt) quadamtegula. sub alijs tamen regib. fuerunt: cumque in Achaicum se corpus inseruissent, unà cum eo inRomanorum uenerunt potestatem. atque etiamnum constat urbs, secunda à Lacedęmonedignitate. Deinceps iam dicamus de ijs locis quae Mycenis & Agamemnoni subdita in recensione nauium his uersibus memorantur:Iliad β.569.Tum qui turrigeris sedes tenuere Mycenis,Quique amplam coluere Corinthum, altasque Cleonas,Orns asque, & Arethyreae qui moenia amoenae,Et Sicyonem, erat Adrasti quae regia primum,Quique Hyperesiam, qui sublimem Gonoëssam,Et qui Pellenen, quique Aegion incoluerunt,Litus & Aegiali totum, spaceosam Helicenque.MycenaeMycenae quidem hodie non supersunt. Condidit autem eam urbem Perseus: ei Sthene-lus, huic Eurystheus successivl. ijdem Argis, quoque imperabant. Eurystheus ad Maratho-nem facta aduersus Herculis filios & solaum expeditione, quibus auxilio Athenienses ue-nerunt, in pugna fertur cecidisse. corpusque eius in Gargetto esse sepultum, caput ab lo-lao pręcisum seorsim humatum Corinthi iuxta fontem 31 Acariam, propter uiam qua cur-rus incedunt: locoque nomen est Eurysthei caput. Caeterùm Mycenae transierunt in potestatem Pelopidarum ex Pisatide profectorum: deinde Heraclidarum, & eorum qui Argosobtinebant. Post naualem autem pugnam Salaminiam Argiui cumque his Cleonei & Te-geatae illato bello Mycenas funditus deleuerunt, agrumque inter se partiti sunt. CaeterùmArgos & Mycenas ob uicinitatem poëtę tragici ueluti unam promiscuè appellant. & Euripides in una eademque fabula eandem iam Argos, mox Mycenas appellat. ut in Iphige-nia & Oresta. Cleonae urbs est sita in uia quae Argis Corinthum petit, in tumulo domici-lio undiquaque cincto, & pulcre muris ornato: ut uideatur Homerus appositè eas beneconditas appellasse. Ibi & Nemea est inter Cleonas ac Phliuntem: & lucus in quo Ne-mea Argiui pro more celebrant: & ibi fabulantur fuisse Nemeaeum illum leonem, estqueibi Bembina uicus Cleonae ab Argis absunt stadia Cxx. à Corintho xxx. & nos de Acro-Corinthus. corintho urbem prospeximus. Corinthus autem locuples dicitur ob emporium in isth-mo situm, quod portus duos habet, unum Italiae, alterum Asiae obuersum: quo fit ut tan-tillo à se interuallo dissiti, facilè inter se inuicem commutare merces possint. Porrò sicutantiquitus nauigatu difficile fuit feetum Siculum, ita & maria, praesertim quod super Male-as est, propter aduersos uentorum flatus. unde & prouerbio dicebatur.Flectens Maleam obliuiscere res domesticas.Itaque & Asianis & Italis mercatoribus perfuit gratum omissa circum Maleam nauiga-tione merces Corinthum departare. Quin & eorum quae terra in Peloponnesum impor-tabantur aut inde exportabantur uectigalia accipiebant qui claustra obtinebant. Per-mansitque hoc integrum etiam ad posteritatem: imò inferioribus temporibus plura accesse-runt commoda, quod Isthmicum certamen ibi solitum frequentari magnam hominumturbam adducebat. Itaque & Bacchiadae Corinthum tyrannyrannide possidentes multi ac lo-cupletes ac genere splendidi, ce ferè annos tyrannyem obtinuerunt, fructusque emporijtutò perceperunt. Hos Cypselus deiecit, tyrannye occupatam ad tertium hęredempropagauit. Cuius familiae quantae fuerint diuitiae, intelligi potest ex eo, quòd Cypse-lus O2
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
248
JPEG-Download
verfügbare Breiten