LIBER NONVS.278tia dicas licet. Est autem res praeterquam quòd haec ab omnibus est recepta sententia,In honore summo apud homines pecunia est,In rebus humanisque plurimum ualet:etiam in singulis examinanda. Maximè omnium posse reges dicimus ideoque etiam dy-nastas eos à potentia appellamus. possunt autem ducenda quò uolunt multitudine, idqueuel persuadendo, uel cogendo. Beneficijs potissimum persuadent. Neque enim orationepersuadere regium est, sed oratoris munus. Regium persuadendi genus est, cùm benefi-cijs ducunt ac alliciunt quò uolunt: cogunt armis. Iam utrunque horum pecunia uaena-le est: cùm & exercitum maximum habeat, qui alere potest: & plurima beneficia praebe-re qui plurima possidet. regionem eam quam nunc Copais palus occupat, quondamsiccam fuisse ferunt, agrumque omni cultura etaboratum ab Orchomenijs in propinquohabitantibus. quòd ipsum argumento est prędiuites fuisse. Aspledon á nonnullis Sple-don dicta fuit. deinde & ipsa, & ager eius Eudaelos est appellata, fortassis quòd inclina-tio uersus occasum eius 13 incolis aliquid peculiare conferret, maximè quòd hyemes ha-1berent commodas. Hyeme enim crepuscula sunt frigidissima, & quidem uespertinum ma-tutino frigidius, quòd nocte appetente frigus intenditur, decedente remittitur. Medi-catur autem Sol frigori. quod ergo frigidissimo tempore à Sole maximè illustratur, idhyemes habet ęquissimas. Distat ab Orchomeno stadia xx. in medio est Melas fluuius.supra Orchomenum sunt Panopeus Phocica urbs, & Hyampolis. quibus confinis estOpûs primaria Locrorum Epienemidiorum urbs. Orchomenum initio ait in planicie fu-isse habitatum. aquis autem superficiem occupantibus, translatam esse urbem ad mon-tem Acontium, qui per lx stavia porrigitur usque ad Parapotamios in Phocide. Narrantetiam Achęos qui in Ponto sunt, colonos esse Orchomeniorum qui post bellum Tro-ianum eò sint duce lalmeno euagati. Fuit etiam iuxta Carystum Orchomenus. Huius-modi enim materiam probè nobisient qui in Catalogum Homeri scripsere: quossequimur ubi nostro argumento accomodata tradiderunt.Post Boeotiam & Orchomenum Phocis est: uersus septentriones iuxta böeotiam por De l'hocide.tecto à mari ad mare antiquitus. Daphnûs enim tunc erat Locridis, eam utrinque diui.dens, mediusque iacens inter sinum Opuntium & oram Epicnemidiorum. nunc Locro-tum ea est regio, urbs solo aequata. Itaque non iam ad Euboicum mare pertingit Phocis, sedCrisiae sinui annectitur. Phocidis enim sunt ad ipsum mare condita Crissa, & Circa, & An-ticirra, & quae continenter supra mediterraneae ad Parnassum iacent urbes, Delphi, Cir-phis, Daulis: atque ipse Parnassus Phocidis est, eiusque occiduum determinat latus. Quoautem modo Phocis Boeotiae adiacet, eodem Locris utraque Phocidi: Duplex est enimLocris, diuisa bifariam à Parnasso. una uersus occasum attingens Parnassim, eiusquepartem occupans, ad Crissęum sinum usque pertinet. altera uersus ortum protenditur, &ad mare Euboicum definit. Occidui Locri etiam Ozolae dicuntur, & in publico sigillohabent insculptum Hesperum. Reliqui in duas itidem partes diuiduntur: quorum alija primaria urbe Opuntij dicuntur, Phocensibus & Boeotis contermini: alteri Epicnemi-dij à monte Cnemide, Oetaeis & Maliensibus contigui. In medio occiduorum & reli-quorum Locrorum Parnassus est, in logum uersus septentriones extentus à Delphis ui-cina regione usque ad concursum Oetae montiumque Aetolicorum, & Doriensium inmedio sitorum. Rursum enim sicut Locris gemina protenditur iuxta Phocidem: sic*Doricae tetrapolis, Locridi u-post Aetoliam & quosdem alios in mediotrique, Parnasso, & Doriensibus, supra hos Aetolorum ij sunt qui uersus septentrionemincolunt, & Athamanes, aliaeque Epiroticae & Maeedonicae gentes. de quibus ante dixi-mus, ab occasu ductis uersus septentriones quasi fascijs quibusdam aequali interuallo iu-xta se extentis, descriptionem illarum regionum intelligi. Parnassus totus sacer est, ha-betque specus & alia loca quae religiosè honorantur atque coluntur. de quib. notissimumest ac pulcerrimum Carycium antrum Nympharum, eiusdem cum Cilicio nominis. La-tus Parnassi occiduum Locri Ozolae tenent, & Dorienses quidam atque Aetoli, iuxta Co-racem montem Aetolicum. 1- quod ortum respicit, Phocenses ac Dorienses, tetrapolin 14plerique inhabitantes quodammodo Parnasso adiacentem, sed uersus ortum tamenparti-
Schliessen