LIBER DecimVS.295sibus Aetolica natio, ut & Eurytanes, & Agraei, & Curates, atque alij. fluit autem initionon per Cureticam, quae cum Pleuronia est eadem: sed per orientalem potiùs regionempraeter Chalcidem ac, Calydonem. deinde in campestria antiquae Pleuronis reflexus, cur-su uersum occasum mutato ad ostia & meridiem se conuertit. ante Lycormas fuit nomi-natus. ibi Neus portitor loci constitutus, ab Hercule fuisse occisus fertur, cùm in trans-uehendo uiolare Deianiram esset conatus. Olenum quoque & Pylenam Homerus nominat urbes Aetolicas. de his Olenum Achaicae cognominem Aeolenses diruerunt, Iliad 6. 639.recentiori propinquam Pleuroni. de loco Acarnanes litem mouerunt. Pylenen autemtranstulerunt in superiora loca, mutatoque etiam nomine Proschium dixerunt. Hellanicus harum quoque historiae ignarus, ita eas commemorat, ac si in pristino statu exstarent.idem postmodò, & post reditum etiam Heraclidarum conditas Macynium & Moly-cria inter uetustas refert: plurimum in tota ferè scriptione usurpans „ leuitatis. Vniuerse ergo haec dicta sint de Acarnanum regione, & Aetolorum. addenda sunt autem haecde ora maritima, & insulis ante eam sitis. Si à faucibus initium sumas, & Ambracio sinu,primum Acarnaniae oppidum est Actium. idem autem nomen gerunt Apollinis Actij tem-plum, & promontorium, quod sinus os conficit, extrà quoque relicto portu. A'templostadijs xi abest Anactorium in ipso situm sinu, Leucas autem CCXL. Fuit quondam Leu-Leuraxcas peninsula Acarnaniae: eamque Homerus actam, seu litus Epiri, hoc est continentis ter-tae uocat: continentem Ithacae & Cephalleniae oppositam sic nominans, quae est Acarna-nia. Itaque cùm dicit actam Epiri, litus Acarnaniae intelligi debet Leucadis est etiam Ne-ricus, quam à se captam Laërtes dicit.qualis eram tunc, Epiri cùm Nericon actamOdyss.Ipse Cephallenum cepi rex.-nec non eae, quas in recensione nauium ponit:Et Crocylea tenebant, Ae gulipisque salebras.Iliad.B.633Corinthij autem a Cypselo & Gargaso missi, cùm hanc obtinuerunt actam, tum usque adAmbracicum sinum progressi sunt: itaque & Ambracia condita est, & Anactorium. li-dem isthmo peninsulae perfosso Leucadem insulam redegerunt: Nericumque transla-tam in locum, qui quondam isthmus fuit, nunc fretum est ponte instratum, Leucademdenominauerunt, à Leucata, ut puto. saxum enim albo colore ante Leucadem iacet uer-sus altum mare & Cephalleniam indeque nomen habet. Ei impositum est Apollinis Leu-carae fanum. & ibidem est locus saltus, quo finiri amores creditum fuit: unde princeps de-silijsse Suppho perhibetur, Menandro teste, qui alicubi sic ait.Superbam nimium uenata gloriamFutioso desiderio praecipitem deditAb aërio sese scopulo, cum rex tibiPboebe uota fecisset.Menander itaque primam Supphò desilutisse isthinc dicit. qui autem antiquitatem ac-curatiùs rimantur, Cephalo hoc adscribunt depereunti Pterclam Deionei F. Fuit portòapud Leucadios more à maioribus tradito receptum, ut quotannis in sacrifice Apollinisde specula aliquem reorum deijcerent, auerruncandi gratia: suspensis ab eo omnis gene-ris plumis atque auibus, quarum uolatu saltus subleuaretur. infra autem deiectus exi-guis lembis multis in orbem circumstantibus excipiebatur quantum omnino fieri po-terat, extraque fines ditionis emittebatur. Is uerò qui Alemaenidem conscripsit, Icarij(. pater is Penelopae fuit.) filios duos tradit fuisse Älyzeum & Leucissum, qui in Acar-nania cum patre imperauerint: unde Ephorus urbes horum cognomines censet. HodieCephallenes eos dicunt, qui ex insula sunt Cephallenia. at Homerus id nominis tribuit o-mnib. Vlissi subditis, inter quos sunt etiam Acarnanes. Sic enim loquitur.Ipse Cephallenas fortes ducebat Vlisses,Iliad β. 631.Qui coluere Ithacen, & Syluis Neriton aptam.montem notans in ea insula insignem. ut cùm ait,ibid. 625.Quique è Delichio censentur, Echinadibusque:cùm de Echinadibus insulis una sit ipsum Dulichium. item.Tum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
295
JPEG-Download
verfügbare Breiten