Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
312
JPEG-Download
 

Cretae uicinaeinfule.

STRABONISGEOGRAPH.fratris sui F: regnantem inuenisset, ad condendum leges se contulit, ad deum qui apudDelphos est commeans, indeque mandata apportans, sicut Minos ex antro louis se adfer-* re praetendit. Sunt autem Lycurgi instituta Cretensium similima: de quibus ille quę pręcipua retulit, commemorabimus. Vniuersi apud Cretenses cogebantur uxores ducere,qui eodem tempore è puerorum coetu, (.Agelam ipsi uocant.) essent excreti. non autemconfestim nuptas domum deducebant, sed cùm iam ad rem familiarem administrandam* eae essent redditae idoneae. Das est, siquidem soror fratri nubit, dimidium portionis frater-nae. Puerilitteras discebant, & è legibus carmina, quosdamque modos musicos. Iunioresin syssitia adducunt, quae andrea uocantur. ibi desidentes humi unà cibum capiunt, ue-stitu uili, qui idem est hyeme atque ęstate ministrant & sibi inuicem, & uiris. In pugnamcoëunt & qui eiusdem sunt syssitij, & qui diuersorum Cuius andraeorum praeest puero-rum magister: paedonomon ipsi uocant. Adultiores in Agelas deducuntur. Agelasconducunt puerorum illustrissimi atque potentissimi, quisque quàm potest plurimos,congregans. Vnicuique Agelae praeest plerunque pater conducentis, potestatem ha-bens educendi ad uenationem & cursum, & puniendi detrectantem. Nutriuntur publi-. Statis quibusdam diebus Agela cuius Agela pugnam conserit accinente tibia cumrhythmo: sicut etiam in bellis consueuerunt. ictus inferunt cùm manu, tum etiam armisferreis. Peculiarem habent amrois morem: non enim persuadendo, sed raptione amasi-os comparant. Prędicit amator amicis tribus aut pluribus antè diebus, se rapturum esse. il-lis uero turpissimum habetur occultare puerum, aut non sinere usitata ambulare uia:quippe sic confessuris, puerum indignum esse qui tali amatore poteretur. ergo facto agmi-ne, siquidem raptor aut aequalis aut etiam dignior puero sit, insequentes eum leuiterduntaxat reluct n'ur, ut legi satis faciant, porrò autem lęti eum sinunt abduci. si indignussit eum eripiunt. usque autem ostentant se repugnare, donec adraptoris andręum peruenitur. Amabilem existimant non qui forma, sed qui fortitudine & modestia praestat.Raptum amator donis affectum ducit quocunque uult locorum. raptionem comitan-tur qui interuenerunt. conuiuio autem & uenatione uli per bimestre (.diutius enim deti-neri puerum non licet) in urbem redeunt. Dimittitur puer donis acceptis, amiculo bel-lico, boue, & poculo. ea enim sunt legitima munera. sed accedunt alia sumtuosa: ita utob sumtuum magnitudinem etiam amici stipem conferant. Puer bouem loui immolat,& qui unà in raptione adfuere conuiuio excipit: deinde de consuetudine sua cum rapto-re pronunciat, grata ne hęc ei an secus fuerit. lege hoc permittente, ut si post raptum uio-lenter habitus esset amasius, discedere ab amatore & poenas exigere possit. Formosis,& illustri genere ortis turpe est nullum habere amatorem: moribus enim hoc eorum im-putatur. Honor porrò habetur raptis. nam & in cursu, & in consessu locus ijs primariusattribuitur. & ueste permissum est ut eximia utantur ab amatore dono data. neque tummodò, sed adulti etiam uestem gerunt insignem, qua agnoscuntur kleni fuisse. amasium enim sic uocant, quasi clarum: amatorem philetorem. Haesunt amoris leges. Prin-cipes diligunt decem. de summis rebus consiliarios adhibent, qui Seniores uocantur-cooptantur autem in illud collegium, qui Kosmiorum magistratu digni habiti sunt, acaliâs probi censentur. Dignam ego descriptione Cretensium duxi rempublicam, cùmquia singularis est, tum ob gloriam. Haud multa uerò istorum institutorum perman-serunt, cum (ut & in reliquis fit prouincijs.) pleraque Romanis constitutionibus guber-nentur.Circa Cretam insulae sunt, Thera Cyrenaeorum metropolis, Lacedaemoniorum colonia: & uicina huic Anaphe, in qua Aegetae Apollinis est templum. De hac sic canit Cal-limachus:Atque Aegeta Anaphe, Sportanę proxima Therae:Et de Thera:Nostrae insignis equis mater ea est patriae.Longa est Thera, ambitu stadiorum CC, sita iuxta Diam insulam quę est ad Heracle-um Cnossiorum. abest à Creta ad Lxx stadia. Propinquae ei sunt Anaphe & Therasia. Abutraque aequali interuallo abest los, parua insula, ubi quidam funeratum aiunt Home-rum,