Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
315
JPEG-Download
 

LIBER DecimVS.bemus, quae memoratu dignae ei adiacent, Cyprum, Rodum, Coam, & deinceps inora sitas Samum, Chium, Lesbum, Tenedum. nunc reliquas Sporadas, quae men-tione dignae sunt, percurremus. Astypalaea sic satis in alto iacet mari, & urbem ha-bet. Telus propter Cnidiam porrigitur in longum, alta & angusta, ambitu circiterCXL stadiorum, habetque stationem nauium. Chalcia à Telo abest stakia xxc, à Car-patho CCCC, ab Astypalaea bis tantum pagum habet eiusdem nominis, & Apollinis-fanum ac portum. Nisyros à Telo uersus septentriones sita est, distans ab ea stadijscirciter lx, totidemque a Coa. teres est, & sublimis, ac saxosa, & molaris lapidis copiapraedita, quem uicinis affatim suppeditat. urbem habet eiusdem nominis, portum.thermas, ac keptuni templum. ambitus eius est stadiorum xxc. Circa eam sunt &exiguae aliquot insulae, Nisyriorum dictae. Aiunt Nisyrum fragmentum esse ab insu-la Coa anulsum adduntque fabulam: Nepunum, cùm quendam de Gigantibus Po-lybotem persequeretur, trustum insulae Coae tridente defractum in eum coniecisse,idque insulam Nisyron esse factum, sub qua situs ille sit digas. alij Coae eum substra-tum dicunt. Carpathus autem, quam Homerus Crapachum appellat, sublimis est,ambitu stadiorum CC. Quatuor urbes ea habuit, & nomen celebre, atque ab eapelague etiam Carpathium dictum est. una de urbibus appellabatur. Nisyrus, co-gnominis insulae Nisyro. Sita est aduersus Leucen acten (.id est litus album.) Libyaequae ab Alexandria distat ad CD stadia, à Carpatho ad quatuor stadiorum millia. Casus à Carpatho abest Lxx stadijs, a Samonio Cretae promontorio CCL: ambitu sta-dioram xxiC. Est in ea urbs eiusdem nominis, & insulae sunt Casiorum complurescirca eam. Calydnas autem insulas aiunt ab Homero uocari eas, quae sunt Spora-des è quibus una sit Calymna. probabile autem est sicut à Nisyro & Caso uicinae ijs-que subditae insulae nomen habent: ita etiam eas quae circa Calymnam sunt, ab eaesse denominatas, tum Calydnae nomen gerente. Alij duas insulas Calydnas esseaiunt, Lerum & Calymnam, easque ab Homero innui. Scepsius plurali numero in-sulam Calymnas appellari ait, ut Athenas, ut Thebas. uultque poëtae uerba accipitraiectione quadam uerborum. non enim insulas eum uocare Calydnas: sed insu-las Nisyrum dicere, & Carpathum, & Casum.Omne quidemmel, quod in insulis fit, plerunque est egregium, & Atticoquod certare possit. excellit autem, & reli-quis insularibus Calymni-um hoc anteit.INLL