Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
343
JPEG-Download
 

LIBER V N D E C I MVS.trumentum est semine quòd ex arista excidit nascitur. in arboribus apfaria exstant, & melde folijs defluit. Idem fit in Matiana Media, & in Armeniae Sacasena & Araxena.men neque Hyrcania, neque mare Caspium eo modo coluntur, quo par erat. mare enimnon nauigatur, neque exercetur. & insulas habet, quae habitari poterant. sunt qui dicantetiam auriferam eas habere terram. Culpa est penes primos qui uenerunt ductoresbarbari: utpote Hyrcani, Medi, Persae, & ultimi istis deteriores Parthi. tum uicinia praedo-num fuit plena, ac solitudinum. Macedones eam non diu tenuerunt, & bellis occupati,& qui longè dissita non possent inspicere. Aristobulus ait Hyrcaniam syluosam esse: &quercum terre. picea, abiete, ac pinn carere: quibus tamen India abundet. Pars Hyrcanięetiam Nesaea est: quam tamen alij ab ea separant. Fluminibus quoque diuiditur Hyrca-nia, Ocho, & Oxo, usque ad ostia eorum quibus in mare exeunt. de his Ochus per Nesęam fluit. quidam Ochum in Oxum illabi affirmant. Aristobulus scribit nullum sibi inAsia maiorem fluuium, Indicis exceptis. Nauigationi etiam commodum inquit (. quod& ipse & Eratosthenes à Patrocle sumserunt. multasque Indicas merces per eum deuehi inmare Caspium: indeque in Albaniam transportatas, per Cyrum & loca quae deincepssunt in pontum Euxinum perferri. Non multa est huius apud ueteres mentio. Apol-lodorus tamen, is qui Parthica conscripsit, identidem eum nominat, ut proximè Par-thos labentem. Multa etiam de hoc mari mendacia opinio multorum pro ueris accepit.Quando enim in confesso est, Asiam ab Europa diuidi omnino Tanai fluuio: ac magnaAsiae portio quae inter Tanain est & mare, non paruit Macedonibus: decreuerant au-tem aliqua id arte conficere, ut saltem famaiactaret istas quoque partes ab Alexandrofuisse subactas. his inducti rationibus, in unum conduxerunt Maeotidem paludem quaeTanain haurit, & Caspium mare: hanc quoque paludem nuncupantes, dicentesque mea-tu quodam effosso eas inter se coniungi, & unam esse alterius partem. Polycletus etiamargumenta profert, quibus fidem faciat Hyrcanum mare paludem esse: quia & serpen-tes educet, & aquam habeat dulcem. Porrò eandem cum Maeotide esse inde colligit,qui Caspius lacus Tanaim recipiat. etenim ex ijsdem lndicis montibus, unde Ochus &oxus alijque complures profluunt, labitur saxartes, utque reliqui in Caspium mare e-xit, de omnib. septentrioni proximus. Hunc ergo laxarten Tanaidis nomine insigniue-runt. atque hoc ipsum confirmare aggressi sunt eum esse Tanain, quem Polycletus di-xit. nam cis sitam regionem ferre abietem, ibique degentes Scythas abiegnis uti fagit-tis: quod certissimum sit indicium, eam Europę esse, non Asiae partem. nam Asiam supe-riorem & orientalem non producere abietes. At Eratosthenes ait in India quoque na-sci abietem, indeque classem constructam ab Alexandro. multaque id genus alià conaturcongerere Eratosthenes. nobis haec satis sit de ista re dixisse. Id quoque unum de ijs quaein Hyrcania sunt unum est, ab Eudoxo & alijs narratum. Actae quaedam ante mare sitaesunt, infernè specus habentes. inter eas & mare litus iacet humile. è praecipitijs uerò su-perneö imminentibus fluuij tanta cum ui se proruunt, ut ubi ad actam peruenerint, aquameiaculentur in mare, ne consperso quidem litore. itaque id etiam exercitibus est peruium,flumine quasi contectum. & incolae saepius sacrificeandi aut conuiuia agitandi gratiase conferunt, aliquando sub specubus istis discumbentes, aliquando sub flumine apri-cantes, alijque aliter sese oblectantes, simul mari ab utraque parte conspicuo, & litoreob humorem herboso atque florido.Ab Hyrcano mari si quis uersus orientem progrediatur, ad dextram sunt montes usquead Indiam pertinentes, quos Taurum Graeci uocant. ij à Pamphilia & Cilicia orti ab occasu continenter porriguntur, & alijs alijsque subinde nominibus adficiuntur. Huius se-ptentrionalia accolunt Gelae, Cadusij, & Amardi, (.ut diximus.) atque Hyrcanorum.Deinde Parthorum natio, & Margianorum, & Ariorum, tum solitudo quam ab Hyrca-nia diuidit Sarnaus fluuius, quà iter uersus ortum Solis est & Ochum. Mons qui ab Ar-menia usque protenditur, aut non procul inde desinit, 10 Parachoatras appellatur. A'romari Hyrcano ad Arios sunt stadiorum circiter sex millia. Deinceps Bactriana est, & Vide septimä taSogdiana: ultimi suat scythae Nomades. Montes qui porrò ab Arijs excurrunt, Ma-bulam, Asiae.cedones