374STRABONISGEOGRAPH.tatem suam conseruauit: sed expugnata, feruiuit Pharnaci primùm, ac eius deinceps suc-cessoribus usque ad Eupatorem & Romanos qui eum oppresserunt. Is quidem Mi-thridates ibi & natus fuit, & educatus: & in eximio eam habuit honore, caputque totiusregni fecit. Est autem urbs ea naturae etiam prouidentia praeclarè parata. Nam incumbitceruici cuiusdam peninsulae: à cuius isthmi utraque parte portus sunt, & naualia, ac pe-lamydum capturae mirabiles. de quibus diximus, secundam capturae eius felicitatemesse penes Sinopenses, tertiam Byzantiorum. in orbem peninsula protecta habet scopulo-sa litora, & cauernas quasdam. ueluti foueas saxosas, Choenicides ipsi, quasi modiolos,appellant. eae implentur mari intumescente. ut propter hanc quoque causam difficulteraccedi ad locum istum possit: & quia scopulis apparentibus in echini morem horrens,nudo pedi aditum non praebet. Supernè, ac supra urbem, solum est bonum, & agris hor-tisque crebris excultum: multo tamen praestant suburbia. Ipsa urbs muris est egregie circum-data, ac splendidè etiam ornata gymnasio, foro, atque porticibus. Talis tamen cùm sit, biscepta nihilominus fuit. priùs à Pharnace, cum is eam de improuisò obrueret. posteriûs àLucullo & tyranny intus desidente cùm & foris & intus oppugnaretur. Nam custodiaeurbis praefectus à rege Bacchides subinde aliquam metuens proditionem, ac multas cae-des edens, multos foedè multans ciuium eò rem deduxit, ut neque ad propugnandumfortiter ciuibus animus, neque ad deditionem initis pactis faciendum facultas esset.Expugnata igitur est, captaque urbs. Lucullus conseruatis reliquis Sinopes ornamen-tis, Billaritamen sphaeram abstulit, & Sthenidis opus 9 Autolyci statuam: quem illi ur-bis conditorem existimantes diuinis colebant honoribus. fuit etiam oraculum eius.Videtur is unus eorum fuisse qui cum lasone nauigauerunt, & locum istum occupas-se. Postea Milesij opportunitate loci animaduersa, & imbecillitate inhabitantsium,suum fecerunt, colonosque miserunt. Nunc Romanorum recepit coloniam, quae in par-tem urbis agrique uenit. Distat à fano Chalcedonensi stadia CID CIDI2. ab HeracleaCIƀ CID. à Carambi IƒCC. Viros praestantes protulit Sinope, philosophos Diogenem cy-nicum, & Timotheum Patrionem: poëtam comicum Diphilum: historię scriptorem Ba-thonem qui Persica composuit. Deinceps sunt ostia Halys fluuij: cui à salib. quos prae-terlabitur nomen est. Fontes habet in magna Cappadocia, prope Ponticam, apud Cam-bysenam. Inde magno alueo uersus occasum lapsus, ad septentrionem se conuertitper Galatas & Paphlagones, hos à Leucosyris distinguens. Montana, quae supra Sino-pensem & reliquam maris oram usque ad Bithyniam sita sunt, nauibus fabricandis aptam,& departatu facilem habent materiam. Sinopensia etiam acerem habent, & nucem mon-tanam: ex quibus mensae fiunt. Vniuersa & oleis consita est regio, quae paululum supramare colitur. Post ostia Halys fluuij Gadillonitis est usque ad Saramenam, fertilis admo-dum ac beata regio, tota campestris. Oues nutrit, quarum lanae densae sunt atque mol-les: qualis per totam Cappadociam & Pontum magna est penuria. nascuntur ibi etiamcapreae, rarae alibi. Huius regionis partem Amiseni habent, partem Pompeius Deiotarodedit: ut & quę sunt ad Pharnaciam & Trapezuntem, Colchos usque ad minorem Ar-meniam. & regem eius ditionis constituit, cum etiam paternam tetrarchiam haberetTolistobogiorum Galatarum. eo mortuo uariae fuerunt successiones. Post Gadilo-Amisus. nem est Saramena, urbsque Amisus illustris, à Sinopa distans stßdia circiter ICCocc. Theo-pompus narrat, initio eam à Milesijs fuisse conditam, cùm ij Cappadocibus imperarentTertiùm autem ab Athenocle & Atheniensibus frequentatam colonis, pctraeeum fuissedenominatam. Hanc quoque reges tenuerunt. & Eupator templis ornauit, partemqueurbi de integro adiecit. Lucullus etiam hanc cepit. ac deinde Pharnaces, cùm e Bosporotraiecisset. Liberatam autem â diuo Caesare, Antonius regibus subiecit. deinde male eamtractauit Strato tyranny. rursum deinde libertas eis readita est à Caesare Augusto postActiacam uictoriam. Et nunc quidem in bono est statu. Habet autem cum aliam re-gionem bonam: tum Themiscyram Amazonum olim domicilium, & Sidenam. Themi-scyra planicies est, quae ab altera parte mari alluitur, ad IX stakia ab Amiso dissidens: ab al-tera montanis subiecta nemorosis probè, & perfluis amnium alueis, qui indidem scaturiunt. è quibus omnibus impletus unus fluuius planiciem percurrit, Thermodon nomi-ne: alius
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
374
JPEG-Download
verfügbare Breiten