STRABONIS GEGRflam, Amastrin, & Sinopen haud nominauit, nondum conditas, mirum non est. neque ab-surdum, quod etiam mediterraneorum quędam non appellauit. Iam quòd multa eo-rum non nominauit quae ualde sunt nota, id non statim ignorationis signum est: qua dere etiam suprà monuimus. Ait eum multa nobilia ignorasse, de ijs quae sunt circa Pon-Homeri defensiotum: utpote flumina & populos: quos alioqui fuerit nominaturus. Hoc de quibusdamconcedi potest, quorum signa suntadmodum euidentia: ut'Scythis, Maeotide, Istro.Non enim per notas descripsisset Nomades lacte uescentes, opibus carentes, & iustissi-Πιαλιν,initio. mos homines, & claros equimulgos: & Scytharum, Sauromatarum, siue Sarmatarumnomen obticuisset. si tamentum ita appellabantur à Graecis. Neque Thracum facta &Mysorum mentione, qui ad Istrum accolunt: ipsius fluuij nomen suppressisset, fluminummaximi: praesertim alioqui multus in distinguendis amnium notatione regionibus. Ne-que de Cimmerijs loquens, Maeotin omisisset & Bosporum. Quę uero adeò insigniaaut non sunt, aut ipsius aetate non fuerunt, ea si omisit, quis eum culpet? Verbi gratia,Tanais aliam nullam ob causam quàm quod limes Europae & Asiae est, innotuit. at nequeEuropam neque Asiam nominabant Homero uiuente: nec dum diuisus erat in trescontinentes orbis terrarum. alioqui enim ut nimis insignes nominasset reliquas itidem,ut Africa nominauit, & ab occidua eius spirantem parte Africum. continentibus re-liquis nondum diuisis, ne Tanaidis quidem opus habuit mentione. Sunt porrò multacommemoratione digna, sed de quibus ei nihil succurrebat. nam & in actionibus, & insermonibus multa sunt de eorum genere, quae subitò ad animum accidunt. Proinde ex hi-sce omnibus liquet, uitioso duci indicio, quicunque ex eo quod praeteritum ab Homeroest aliquid, ignotum id ei fuisse colligit. Estque in rem, pluribus exemplis demonstrare,quàm prauum sit hoc signum, cùm eo multi sint frequenter usi: qui hoc modo ratioci-nantes refutandi sunt: etiam si uideri possimus eadem saepius inculcare. Exemplicau.sa, si quis dicat ignoratum aliquem ab Homero esse fluutium, ea argumento quia no-men eius non retulerit: fatuë eum loqui affirmabimus. quando ne Meletem quidem no-iliad. v. 39r minauit, qui animis labitur pręter Smyrnam, quae à plurimis poëtae patria assignatur. Her-mum & Hyllum nominauit, Pastolum non item, quitamen è Tmolo delapsus, cuius me-minit, in eundem incidat alueum. Smyrnae quoque nomen obticuit, & aliarum lonica-Passim. rum urbium: cùm nominet Aeolicas, Miletum, Samum, Lesbum, Tenedum. Non no-minat Lethęum qui Magnesiam pręterfluit, neque Marsyam, qui in Macandrum ab ipsonominatim dictum influunt: cùm tamen retulerit fluminaNied. 6.869Resumque, Heptaporumque, Caresumque, RodiumqueIliad. u. 20.& alia, quorum pleraque riui modum non superant. Multas etiam regiones urbes enominans, aliquando simul fluuios & montes refert, aliquando omittit. nam Aetoliaequidem & Atticae non exprimit, itemque plures alios. quando longinquorum etiam fa-cta mentione, admodum propinqua praeterit. non utique quod ignoraret ea, nota alijs. Quin& ex aequo propinqua, alia nominans alia reticet. Ita Lycios & Solymos refert: Milyas non,neque Panphylos, neque Pisidas. item Paphlagonas habet, & Phryges, & Mysos: Mariandy.nos, Bithynos, Bebryces non habet. Amazonum meminit, tacitis Leucosyris. Syros,Cappadocas, Lycaones omisit, de Phoenicibus, Aegyptijs, & Aethiopibus saepe loquens.lind. B. 73. Aleium campum & Ariama nominat: regionem in qua sunt, dissimulat. Haec ergo falsastad. f. 201. est repraehensio: uera, si quid ostendat poëtam falsi dixisse, at nihil tale praestitit ille, ne-que ausus est commentum uocare claros illos equimulgos lactiuoros. Haec ergo Apol-lodoro sint responsa. nos ad historiam institutam reuertamur.Srmenieminor. Supra Pharnaciam ergo & Trapezuntem sunt Tibareni & Chaldaeiusque ad paruamArmeniam. Ea est satis felix regio, quam, ut & Sophenam reguli tenuerunt, aliquandofoedere Armenijs iuncti, aliquando rem suam priuatim administrantes. paruerunt eis& Tibareni & Chaldaei: ita ut Trapezuntem usque & Pharnaciam eorum se ditio profer-ret. Mithridates Eupator potentia auctus, cùm Colchidem sibi subiecit, tum isthaec o-mnia, Antipstro Siside dominium ei cedente. Eam autem curam istorum locorum ges-sit, ut LXXV castella in ijs exstruxerit, inque ijs maximam gazam recondiderit, de quibuspraecipua sunt Hydara, Basgoedariza, Sinoria, finibus maioris Armeniae inhaerens ca-stellum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
378
JPEG-Download
verfügbare Breiten