Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
406
JPEG-Download
 

STRABONISGEOGRAPH.406ctum est suprâ: nunc tamen addamus, Pedasum urbem ab Homero quandam nominarî,quae Altae paruerit.Iliad p. 87Altae, qui Lelegum rex est in bella ferocûm,Pedason excelsam prope Satmoente gubernans.Et hodieque ostenditur locus, urbe uacuus. Quidam non rectè scribunt, sub Satmoen-te: quasi urbs sub monte Satmoënte sita esset. neque enim ullus ibi mons eo nomine exstat:sed fluuius, ad quem urbs fuit condita, quae nunc est deferta. Fluuium poëta nominat.Satnion insiliens rigida tum perculit hastaIliad §. 443.Enopidem: Nais peperit quem candida quondamEnope nympha grauis: cum bucera pasceret illeArmenta ad ripas undosi Satnioentis.& rursumNied. 3. 3. 4Ad ripas habitabat aquosi Satnioëntis,Pedason excelsam.Satnioentem qui posteriùs illa loca incoluerunt, Saphnioentem appellauerunt. ma-gnus est torrens: memorabilem fecit Homerus, dum nominauit. Haec loca contermina* sunt agro Dardanio & Scepsio: tanquam alia quaedam Dardania. inferiora autem Assijsnunc sunt & Gargarijs, usque ad mare, quod Lesbum alluit. continenturque Antandrio,Cebrenio, & Hamaxiteo limitibus. Supra Hamaxitum quidem Neandria sita est: cu-ius incolae ipsi quoque intra Lectum sunt, magis in mediterranea, & uersus Ilium uer-gentes. distant enim Cxxx stadijs. Supra hos Cebrenij sunt. inde Dardanij usque ad Palaescepsin & ipsam Scepsin. Antandrum certè Alcaeus Lelegum urbem uocatPrincipiò Antandrus Lelegum urbs est.Scepsius eam in circumiacentibus numerat: ita ut in Cilicum regionem excidere ui-deatur. hi enim contigui sunt Lelegibus, austrinum maximè litus definientes. Humilestamen sunt & hi, & qui ad oram maris Adramyttio uicinam propius accedunt. Nam postLecton est Polymedium uicus, intra XI stadium. post alia XXC, lucus supra mare paruus.deinde intra CXL, Gargara. Sita sunt Gargara in promontorio, quod sinum efficit, qui propriè Adamyttenum dicitur. Etenim hoc nomine dicitur etiam tota maris ora quae â Le-cto est usque Canas, etiam Elaiticus complectens sinum. peculiariter autem Adamytte-num sinum nuncupant, qui promontorio cui insita sunt Gargara, & alio Pyrrha inclu-ditur, cui Pyrrhae impositum est Veneris templum. Latitudo oris à promontorio ad pro-montorium est traiectus cxx stadiorum. Intus est Antandrus cum monte superne im-minente, cui Alexandrea nomen: ubi controuersiam dearum à Paride aiunt esse disce-ptatam. Tum Aspaneus, caedua syluae Idaeae pars. materiam enim deuehentes, requi-rentibus diuendunt. sequitur Astyra pagus, & lucus Astyrenae Dianae sacer. Hinc est A-dramyttium, Atheniensium colonia, portum habens & nauium stationem. Extra si-num & Pyrtham promontorium Cisthena est oppidum desertum, portum habens. Su-prà in mediterraneis aeris fodina est, & Perperena, Trarium, alijque id genus pagi. Dein-ceps in litore sunt Mitylenaeorum pagi Caryphantis, Heraclea. pòst Attea. inde Atar-neus, Pitana, & Caici ostia: quae iam ad Elaiticum sinum pertinent loca: & in oppositacontinente est Malea, sinusque usque ad Canas reliquas. Sed nos de singulis rursum dis-Mysiae repetitieseramus quae memoratu digna praeteriuimus. ac primùm de Scepsi. Antiqua Sce-Scepsis.psis, id est, enim Palęscepsis supra Cebrenem sita fuit iuxta amelsissimam Idae partem adPolichnam. nomen hoc habuit siue aliâs, siue quod è loco illo longissimè posset circum-spici: si quidam barbarica eius aetatis nomina sunt ad Graeci sermonis exigenda rationem.Deinde urbs IX stadia deorsum translata est in eam quae nunc est Scepsis, à ScamandrioHectoris, & Ascanio Aeneae F. ac duae hae familiae diu Scepsi regnasse traduntur. uenitpostea urbs in paucorum potestatem. secundum haec Milesij se Scepsijs adiunxerunt inciuitatem, & popularis reip. administratio est instituta. nihilominus tamen qui ex istiserant familijs, reges sunt appellati, ac suos peculiares habuerunt honores. Postmodo An-tigonus Scepsios Alexandream traduxit. dimisit deinde in suam eos rursum patriam Lysi-machus. arbitratur Demetrius Scepsius patriam suam fuisse Aen eae regiam, mediositam