Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
413
JPEG-Download
 

LIBER DecIMVSTERTIVS.cognominem: atque ante urbem alia maior, cum urbe eiusdem nominis deserta, in quatemplum Apollinis. Quidam nominum foeditatem fugientes, hac Porofelenam dici de-bere aiunt: & Aspordenum quod est apud Pergamum loco sterili & aspero, Aspore-num: & fanum quod ibi est Matris deûm, Asporenae. Quid faciemus ergo Pordali, Sa-perdae, Perdiccæ, & Simonidis loris perdacis, id est madidis. & in ueteri comcedia por-dacum locus magno insitus.Abest Lesbus à Tenedo, Lemno, & Chio aequali spacio fere 1) interiùs stadijs. Caete-rùm cùm tanta fuerit Lelegum & Cilicum cum Troianis familiaritas: causa quaeritur cur Cilicibus, & itenon hi quoque in catalogo recenseantur. Probabile est interfectis ducibus, oppidis quod eum de Lelegib.statis, paucos quodam superstites Cilices sub Hectore militasse. Nam cùm Betion & filijeius dicuntur ante recensionem perijsse:Nostrum uerò patrem uelox occidit Achilles,Nias. P. Gs.Et Theben Cilicumbene cultam diruit urbem.Et septem fratres, mea quos domus ampla tenebat,Vna dies omnes letho dedit: impiger omnesVulneribus diris Pelides misit ad Orcum.Itidem Cilices qui sub Mynete fuerant, duces urbesque amiserant:occiditque Myneta, & Epist Sophon-Uliad. β. 692clarique Mynetis diruit urbem.Iliad.r.296.Lelegas etiam pugnis interfuisse ostendit.Ad mare sunt Cares, & curuo Pęones arcu,Iliad. u, 428.Et Leleges, & Cauconesitem.Satnion insiliens rigida tum perculit hastaEnopidem: Nais peperit quem candida quondamEnope nympha grauis, cùm bucera pasceret illeArmenta ad ripas undosi Satnioentis.Non enim ita omnino defecerant, ut non corpus ipsi quoque aliquod per se constitue-rent: cùm adhuc regem haberent incolumenAlten, qui Lelegum rex est in bella ferocûm:Niad. 9.87.neque urbs planè esset euersaPedason excelsam sub Satnioenta gubernans.In recensione autem omisit eos Homerus, non dignum satis corpus id existimans, quòdin Catalogo referretur. aut sub Hectoris copijs complectens, adeò ei familiares. EtenimLycaon Hectoris frater sic dicit.me paruo uicturum tempore mater84.Laothoem peperit, senis Altae filia regis.De his ergo hęc possunt dici probabiliter. Potest etiam, si quęraturde sententia Ho-meri quis sit uerus limes ad quem Cilices desierint & Pelasgi, & qui inter eos sunt CeteiEurypylo subditi. De Cilicibus quidem & Eurypyli ditione diximus quantum licuit:& quod quae ad Caicum sunt maximè determinantur. Consentaneum autem est his con-tinenter deinceps poni Pelasgos: cùm ex Homeri dictis, tum ex reliqua historia. Homeri De Pelasgit.sunt haecHippothous gentes ducebat in arma Pelasgas,Iliad. 6.840.Has quae Larissae subigebant fertilis arua.Dux his Hippothous, forti cum fratre Pylaeo,Teutamidae Lethibona proles uterque Pelasgi.Haec uerba memorabilem Pelasgorum multitudinem indicant. non enim gentem, sedgentes dicit, & Larissae illis sedes adscribit. De multis autem Larissis oportet intelligeLarissaere aliquam uicinam. quod rectissimè de ea quae Cumae propinqua conieceris. De tribusenim Larissis ea quae iuxta Hamaxitum, planè in conspectu llij, nimisque uicina erat, intraducentesimum ferè stadium. ut non probabiliter dici uideatur, Hippothoum in certami-ne de cadauere Patrocli cecidisseLonge à Larissa.Niaa 8:30aS 3Magis