Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
418
JPEG-Download
 

STRABONISGEOURAPH.418uini boni largè suppeditat copiam. Et quidam facetè iocantes, conuenienter aiunt Bac-chum ignigenam dici, argumento ex his locis ducto. Quae deinceps ab his locis uersusmeridiem sunt usque ad Taurum, implicata sunt: cùm Phrygiae, Lydiae, Cariae, Mysiaequepartes inter se concurrentes discerni nequeant. ad quam confusionem haud parum fe-cit, quòd non per gentes Romani loca ista diuiserunt, sed alio modo diceceses seu prae-fecturas instituerunt, in quibus fora sunt & ius dicitur. T molus quidem satis est determinatus, mediocrem habet circumscriptionem in ipsis Lydiae partibus. Mediterranea in oppositam partem porriguntur usque ad Mycalen à Celaenis sumto initio, ut autor estTheopompus. Eorum partem Phryges tenent, iuxta Celænas & Apameam: alias Mysi& Lydi, alias Cares & Iones. Sic & fluuij, maximè Maeander, partim distinguunt gentes,in alijs per quas medij fluunt certum discrimen ambiguum faciunt. eadem est ratio cam-porum in utroque montium & fluuiorum latere. Neque nobis etiam usque adeò ho-rum cura habenda, aut inanis regionum dimensio instituenda est: suffecerit ea descri-psisse, quae ab alijs ante nos tradita sunt. Caystriano itaque campo, qui medio loco intermediterranea & Tmolum incidit, uersus orientem conterminus est Cilbianus campusmagnus & habitationibusEprobe aptus, agrique fertilis. Sequitur Hyrcanius cam-pus, quem sic Persae nominauerunt à colonis ex Hyrcania eò adductis. Tum Cyricampus ita á Persis denominatus. inde Peltinus, Phrygiae iam, & Cillanius, ac Tabe-nus, oppida habens semi Phrygia, Pisidicum etiam quidpiam habentia, unde ijs no-men. Supra mediterraneam sunt regionem, quae inter Cares & Nysaidem est. haec regioest trans Maeandrum usque ad Cybiratidem & Caballidem. In mediterraneis ex aduer-Aquae mirum. so Laodicea est Hierapolis, ubi aquae sunt calidae, & Plutonium: quorum utrunquePlutonium. Insolens aliquid atque mirum habet. Aqua enim ita facile in callum coit atque indura-tur, ut riuis deductis saepes è solido lapide constantes operentur. Plutonium sub par-uo supercilio montis supra incumbentis foramen est modicum, quanto possit homo re-cipi, admodum profundum. inclusum est cancellis quadrangulis, ambitu dimidij cir-citer iugeri. Id foramen oppletum est nebulosa & crassa caligine, ut solum uix possitconspici. Enimuerò qui in orbem ad cancellos accedunt, nihil incommodi aër adfert, qui nouilunio tempore ab ea caligine est purus, & intra cancellos se continet. In-trò autem accedens animal illicò mors excipit. tauri quidem intrò adducti, mortumextrahuntur. & nos passeres immisimus, qui extemplò exanimati conciderunt. at exse-cti Galli siue damno accedunt, etiam usque ad foramen, inque id introspiciunt, & ali-quantisper compresso plurimum spiritu subeunt. nam ex aspectu depraehendimus suffo-catricis cuiusdam affectionis speciem. siue omnes ita eo implentur spiritu, siue ij duntaxat qui circa templum agunt. & siue diuina id fit prouidentia, ut par est in diuinis furoribus: siue remedijs quibusdam aduersantibus pesti ei. Aquae autem in lapidem mutationem aiunt etiam Laodiceae fluuijs accidere, quanquam potabilibus. Est & ad la-nas tingendas mirum in modum adcommodata aqua Hierapolitana: ita ut è radicibusfacta tinctura coccinam & purpuream aequet. tanta autem aquae copia est, ut totaurbs plena sit balneorum sponte sua ortorum. Post Hierapolin trans Macandrum sit-ut Laodicea Aphrodisias, & Carura, sunt iam explicata. versus occasum sequiturAntiochea ad Macandrum, Cariae iam uersus meridiem Cibyra magna, Sinda, Caballis, usque ad Taurum & Lyciam. Antiochea mediocris urbs est, ad ipsum sita Męandrumab ea parte qua is Phrygiam spectat. pontei unctus est fluuius. ad utramque eius ri-pam ager est urbi, omnis locuples. plurima ibi ficus nascitur, unde caricis Antiocheninomen, quae & triphylla quasi trifolia nominantur. is quoque locus obnoxius est terra-motibus. In hac urbe natus fuit nobilis Sophista Diotrephes, quem audiuit Hybreasoratorum nostra aetate coryphaeus. Solymos esse dicunt Caballenses. & sanè tumuluqui supra Termessium iacet promontorium, Solymus appellatur: ipsi Termessij uocantur Solymi. Propè est & uallum Bellerophontis, & Pasandritumulus, filij eius, quin pugna aduersus Solymos cecidit. Singula haec Homeri consentiunt dictis. namde Bellerophonte haec habet:Post illam Solymis illustribus intulit arina.Nied