Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
423
JPEG-Download
 

LIBER DecimVSQVARTVS.nauigatio est c circiter stadiorum: paulo autem ampliùs à Mileto Heracleam uersus siintrentur sinus: rectà tantum XXX. tantum spacij producitur in litore. Necesse est autemut de insignibus locis descriptionem tam ex actamboni consulat lector. A'Pyrtha adMaeandri ostia, stavia sunt L. locus uadosus & paludosus est. per stakia xxx aduerso flu-mine scaphis administeria paratis nauigatur ad Myuntem, quae una de xii loniae urbibus.nunc ob defectum uirorum Mileto est adiuncta. Hanc pro opsonio Xerzes Themi-stocli fertur dedisse, pane Magnesiam, uino Lampfacum. Quatuor à Myunte stadijs pa-gus est Cariae Thymbria: apud quam sacra est spelunca Charonium nomine, quae pe-stilentibus exhalationibus etiam aues necat. Suprà sita est Magnesia quae ad Maean-drum usurpatur, colonia Magnetum Thessalicorum & Cretensium: de qua mox dice-mus. Post ostia Macandri litus est Prienense, & suprà Priene, ac Mycele mons uenationi-bus aptus atque arboribus. Imminet hic Sanio agro, & aduersus eum ultra Trogiliumpromontorium facit feetum vii circiter latum stadia. Priena quibusdam Cadme dici- Priene.tur, quia Philotas eius instaurator Boeotius fuit. Patria fuit Biantis, unius de vii sapienti-bus, de quo Hipponax, Iustior in iudicando quàm Bias Prienaeus. Ante Trogilium sitaest insula minuta, eiusdem nominis. Inde ad Sunium breuissimus traiectus est stadiorumCID ID C: ab initio Samus ad dextram est & Icaria & Corsię: ad sinistram Melanthij scopu-li. deinde per medias nauigatur Cyclades. Ipsum Trogilium promontorium, quasi pesquidam Mycales procurrens est. Mycalae autem alius adiacet modo Pactyes, agri Ephe-sij. in quem & 2 Mesogis terminantur. A'Trogilio in Samum sunt stadia XI. Austruminsula respicit, & portus eius, statione nauium praeditus. In planicie maior eius pars Samus.mari proluitur. pars quaedam etiam in montem suprà imminentem adsurgit. Ad dextram,quâ intrò nauigatur ad urbem, est Posaedium promontorium quòd cum opposita My-cala fretum includit VII stadiorum. templum habet keptuni. ante id exiguasita est insulaNarthecis. Ad laeuam est suburbium ad Heraeum seu lunonium, & Imbrasus fluuius, at-que lunonis antiquum fanum, ac magnum templum, quod nunc reponendis tabulis u-surpatur. Extra multitudinem tabularum ibipositarum, alia sunt etiam tabularum reposi-toria, & sacella quaedam plena antiquorum artificiorum. similiter locus sub dio patens,plenus est optimarum statuarum. inter has tria Myronis opera colossica, uni insistentiabasi. quae cum sustulisset Antonius omnia, Augustus Caesar duo reposuit in basin ean-dem, Mineralam scilicet atque Herculem. louem in Capitolium transtulit, facello ei pa-rato. Sami insulae ambitus est stadiorum IDC. Olim dicta fuit Parthenias, Caribus eam tenentibus. deinde Anthemus, pòst Melamphylus, tandem Samus: siue ab heroem ali-quò indigena, siue quod incolae ex Ithaca & Cephallenia sunt traducti. Promontori-um habet Samus, quod ampelos dicitur (. uitem uox hęc notat.) obuersum Drepano Icariae. eodemque nomine totus mons dicitur, qui totam insulam facit montosam. Non estautem à uino laudabilis Samus, quanquam insulae circumpositae, & uicina continens o-mnis optimum uinum dent: ut Chius, Lesbus, Côs, quin & Ephesium & Metropoli-tes uina praestantia sunt. & Mesogis, Tmolus, Catacecaumene, Cnidus, Smyrna, aliaqueobscuriora loca uino excellunt, siue ad iucumditatem, siue ad usus medicos requiras. Seduino ut non est felix Samus, ita alijs omnibus rebus diues. quod & hinc apparet, quia cer-tatim est expetita: & quod eam laudantes non uerentur accommodare ei prouerbiumuulgratum. Ferre eam etiam gallinarum lac. sicut alicubi dixit Menander. haec etiam cau-sa fuit, cur tyranny, possiderent, & inimiciarum cum Atheniensibus. Tyrannidesmaximè uiguerunt sub Polycrate, & fratre eius Sylosonte. Polycrates fortuna & poten-poveratis for-tia ita floruit, ut etiam maris tenuerit imperium. Et hoc argumentum prosperitatis eius tema,ferunt, quòd cùm annulum lapide & sculptura sumtuosum admodum industria in mare Elerodot? Tha-abiecisset: paulo pòst piscatorum quidam extraxit piscem qui deglutierat eum: & aperto leia.pisce annulus inuentus est. Ferunt Agyptiorum regem, cum hoc ei nunciatum esset, ue-curi uaticinantem pronunciasse, breui Polycratem uitam infelici exitu clausurum, qui usque laetis elatus esset successibus. idque euentum comprobasse. nam à Persico satra-pa dolo circumuentum atque captum, & crucem sublatum fuisse Polycratem. Cùm hocdixit Anacreon Lyricus, & mentione eius oppleuit sua carmina. Eiusdem aetate feruntPytha-