Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
430
JPEG-Download
 

STRABONISGEOGRAPH.430daemone tres fratres, Athymbrum, Athymbradum, atque Hydrelum, & urbes condi-disse sibi cognomines: quas homines deinde defecerint, atque ex ijs Nysa fuerit condita-& quidem Nysaei Athymbrum suae urbis autorem perhibent. Circumiacent trans Maeandrum memorabiles pagi Coscinia & Orthosia. citra autem Biula, Mastaura, Acharaca,& supra urbem in montem Aromata, O breui: unde optimum de uinis Messogificis A-romense. Nysa illustres protulit uiros, Apollonium stoicum philosophum, Panaetij audi-torum optimum: Menecratem Aristarchi discipulum: & Aristodemum eius filium (quemnos iam decrepitum audiuimus Nysę, admodum adolescentes. item Sostratum huius fi-lium: item alium Aristodemum huius consobrinum, qui docuit Pompetum Magnum.Hiomnes egregij fuerunt grammatici. noster etiam rhetoricam docuit, & in Rhodo at-que in patria duas scholas habuit: ita ut manè thetoricam, uesperi grammaticam tractaret.sed Romae filijs Pompeij pręfectus, grammatica schola fuit contentus. Quae ultra Maeandrum restant nobis peragranda, omnia Carum iam sunt: non, ut antè, Lydis permixto-rum, sed seorsim degentium, nisi si quid orae maritimae Milesii & Myusij ad se rapuerunt.Huius orae maritimae initium est continentis Rhodae oppositae litus: finis Posidum Milesiorum. in mediterraneis terminatur regio extremitatibus Tauri usque ad Męandrum.Taurus mons. Nam Tauri principium faciunt montes Chelidonijs insulisynimminentes: quae iacent anteconfinia Lyciae & Pamphyliae. inde enim in altum assurgit Taurus. & re uera uniuersamLyciam dorsum montis Tauri dirimit ab exterioribus & austrinum latus à Cibyraticis,usque ad obiectam Rhodo continentem. Atque ibi continui sunt montes, multo tamenhumiliores. unde etiam Taurinon putantur esse, neque ,xteriora ab interioribus distin-guere: quia eminentiae & depressiones sparsim ijs accidunt, & aequalis est regionis latitudo atque longitudo: ut septi simile nihil habeant. Totus orae circuitus, si quis intret sinus, eststadiorum quater mille nCCCC: sin. Rhodiam continentem praeternauiges, CIDD. IniCòtinentis Rho titim sunt Dredala. Rhodiae continentis, finis mons Phoenix & ipse. Ante huncdo opposité de. sita est Eleusa insula, stadijs Cxx à Rhodo distans. In medio autem si ad rectam lineam àscriptio.Daedalis nauigando legas oram Cilicię, Pamplyliae, & Lyciae, primum est Glaucus, sinusbene portuaptus. hinc Artemisium seu Dianium promontorium cum fano. deinde La-tonae lucus. super eum & mare ad Ix stadia urbs Calymna post Caunus, inque uiciniaCalbis flumen profundum, quo aduerso naues possunt subuehi. in medio Pisilis inter-Caunus. iacet. Caunus naualia habet, & portum qui claudi potest. supra eam situm est castellumImbrus. Quanquam autem regio ea felix est, tamen id apud omnes in confesso est, peraestatem & autumnum aërem ibi esse incommodum, ob aestum & abundantiam nimirumpomorum. Quin & hoc uulgatum est, Stratonicum citharoedum cùm uideret. Caunios admodum pallere, dixisse: hoc erat illud poëtae,ξ. 146.Nascuntur foliorum instar mortalia quippeCorpora.ac culpantibus eum, quod urben tanquam morbis obnoxiam subsannaret: Absit, respon-disse, ut eam ego urbem morbosam dicam, in qua mortui etiam ambulant. Defeceruntaliquando à Rhodijs Caunij. sed iudicio Romanorum ab ijs sunt recepti: & exstat oratioMolonis aduersus Caunios. Aiunt eos eadem lingua cum Caribus usos. uenisse autemè Creta, & usos suis legibus. sequitur Physcus, oppidum cum portu & luco Latonae.Deinde Loryma litus asperum, & mons eorum qui isthic sunt altissimus. in summo au-tem castellum Phoenix, eiusdem cum urbe nominis. Ante eum iacet Eleusa insula, IVNodus. stadia distans, ambitu 11x stadiorum. Rhodiorum urbs sita est in promontorio uersusortum porrecto. portubus, uijs, muris, alioque apparatu tantum alijs praestat urbibus, ut nonmodò meliorem nullam, sed ne parem quidem ullam ei dicere possimus. Admirandaest etiam legum optimarum conseruatio, & industria cùm alijs reipub. partibus, tum na-ualibus impensa copijs quibus freti Rhodij, maris imperium diu obtinuerunt, pi-ratas sustulerunt, Romanorumque & regum Graecis Romanisque cupientium amici-am coluerunt. qui & liberam eam conseruauerunt, & multis donarijs exornarunt. Horum pleraque in Bacchi sacrario, & Gymnasio, alia alibi reposita. Praestantissima sunt colossus solis. quem, ut ait autor Iambici carminis,sep