LIBER DecimVSQVINTVS.sp7chus de terra illuuie fluuiorum solo aggesta haec affert exempla: Hermi, & Caystri & Meandri, & Caici campos ita appellatos esse ob limum qui è montibus à fluuijs delatus campos auget: atque adeò facit si quis defertur qui mollior sit & pinguior. Ideoque rectè di-ci campos hos à fluuijs effici. Hoc idem est cum eo quod Herodotus de Nilo dicit, ter-ram quae circa eum est donum ipsis esse. Et propterea Nearchus putat, Nilum rectè eo-dem nomine uocari, quo etiam Aegyptus. Aristobulus dicit solos montes & montiumima, pluuiam & niues sentire: campos uerò cùm imbrium esse expertes, tum niuis. ex in-cremento tantùm fluminum regionem inundari, in montibus per hyemem ningere,uere incipiente imbres incipere ac semper magis augeri, Asians & die & nocte iugiter& copiosè flumina effundi, usque ad arcturi exortum, ea niuibus & imbrib. aucta cam-pos irrigare. Quae omnia & à se & ab alijs depraehensa dicit, cum ex Paropamisadis in In-diam contenderent, post pleiadum occasum, & in montibus immorarentur, & Hypasio-rum & Musicani terram hyeme permearent. Vere autem incipiente, cum in campos &Taxila urbem maximam, atque hinc ad Hydaspem ac Pori regionem descendissent, hy-eme quidem aquam non uidisse, sed niues solum, & primò Taxilis pluisse: ac postquamin Hydaspem uenissent, & Porum superassent, iter ad Hypanim facientes orientem uer-sus, atque inde ad Hydaspem, rursum continuè pluisse, praesertim flantibus Etesijs. ar-cturi autem ex ortu cessasse. & cum nauium fabricationi ad Hydaspem immorati essent,& non multis diebus ante Pleiadum occasum nauigare cepissent, totum autumnum& hyemem & uer & aduentantem aestatem in nauigatione occupantes circiter canis ex-ortum in Pattalenam peruenisse: cum menses x nauigantes nunquam aquam sensissent.uigentibus etiam Etesijs. Fluminum uerò eluuione campos mundatos: mare propter con-trarios uentos. quia nullus à terra flatus prosequeretur. nauigari non potuisse. Idem near-chus affirmat. De aestiuis autem imbribus non consentit. sed aestate complui campos,hyeme non item, adserit. De fluminum exundatione conuenit inter eos. Nearchuscum prope Acesinem castra posuissent, coactos ait fuisse aquis se extollentibus in ardu-um magis locum ea subducere: idque circa aestiuum solstitium contegisse. Aristobulusexundantiae 3 mensuram cubitorum XI tradidit quorum uiginti alueum implerent suprapriorem profunditatem, usque ad labrum, reliqui autem xx in campos effunderentur.Id quoque uno ore dicunt insularum in morem aquis ambiri urbes, aggeribus imposi-tam, quemadmodum in Aegypto etiam & Aethiopia. Post Arcturum autem iam aquasublidente, cessare Inundationem. Addit etiam terram semigelatam & frigore fissam seri& fruges optimas gigni. Aristobulus dicit oryzam in aquis eluuionis faire, factis areo-lis quibusdam esse, eam continentibus. stirpis altitudinem esse quatuor cubitorum. ip-sam multarum spicarum, multique fructus, meti sub Pleiadum occasum, & zeae morecontundi. Nasci etiam in Bactriano agro, & in Babylonio, & in Susio, & in inferiore Sy-riae. Megillus scribit, eam ante pluuias seri. cultu tamen & irrigatione indigere, & clau-sis aquis irrigari. Bosmorum Onesicritus ait frumenti genus esse minus tritico & inter am Bosmoram,nes nasci: torreri autem, cùm in area excutitur, sed iurare, istos non priùs ex area se elaturos, quam igni frixerunt, id eò faciunt ne semen exportetur. Porro Aristobulus exposita & similitudine huius regionis, qua attingit Aegyptum atque Aethiopiam, & quidab eis haberet diuersi: cùm austrinis imbribus. Nilus impleatur. Indiei fluuij septen-trionalibus: causam quaerit, quare intermedia loca imbribus careant. nam nec inter The-baica usque in Syenem, & loca Meroae proxima, nec in Indicę partibus à Pattalena us-que in Hydaspem pluit. Superiorem uerò regionem. in qua & pluit & ningit. perindeexcoli dicit, atque aliam, quae est extra Indiam, cum ab imbribus & niuibus humecte-tur. Porrò ex ijs quae refert uerisimile est, terram facile terraemotibus concuti ab humidi-tate nimia saxatam: & facilè rumpi, ut etiam fluminum aluei immutentur. Ipse quidemad rem quandam gerentem se missum, uidisse affirmat mille uel amplius urbium & ui-corum regionem desertam, cùm Indus proprium alueum reliquisset, & ad sinistram con-uersus esset in alium longe profundiorem, & quasi se inde praecipitasset: adeò ut regioad dextram relicta non amplius effusionibus irrigaretur, cum non modo alueo recentesublimior esset: sed etiam omni fluminis Inundatione. Flumina autem exundare, &uentos
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
457
JPEG-Download
verfügbare Breiten