STRABONISGEOURAPH.46xopfonium uenatione quaerunt: & auro & argento non utuntur quanquam metallis ab-undent. Item quòd adolescentibus aetate integris loco seruorum utuntur, quemadmo-dum Cretenses Aphamiotis, & Lacones Helotibus utebantur. Item quod nullas artesexquisitè discunt, praeter medicinam, nam inquibusdam nimium exerceri, ut in bellicisac similibus, maleficium putant. Ac quod iudicium ijs non est nisi caedis & contume-liae, cùm homo praestare non possit, ne ijs adficiatur. quae uerò in contractibus fiunt, easint penes unumquemque, ideò ferendum esse, si quis fidem uiolarit: sed uidendum cuicredatur, & non implendam esse urbem controuersijs. Haec ab ijs traduntur, qui cum A-lexandro militarunt. Edita est etiam epistola quaedam Crateri ad matrem Aristopatramscripta, quae cum alia permulta admirabilia narrat, tum cum nullo concordat. Quin eti-am refert Alexandrum ad Gangem usque processisse, & ipse se uidisse id flumen affir-mat, & cete in eo, eiusque de magnitudine & latitudine & profunditate, remotiora à fi-de quàm probabiliora perhibet. Quippe Gangem maximum esse omnium fluminum,quae in tribus continentibus memorantur, proximum ab eo Indum, tertium Istrum, quar-tum Nilum, satis consentitur. singulari uerò alij aliter tradunt. Quidam minimum eiuslatitudinem triginta stadiorum dicunt, quidam trium. Megasthenes eum, ubi mediocris est, ad c stadia amplum tradit: minimam uerò profunditatem uiginti ulnarum. In hu-ius & aliùs fluminis concursu sita esse Palibothra, octoginta stadiorum longitudine, la-titudine xv, figura quadrangula, lateribus oppositis eandem ubique seruantibus distantiam: moenibus ligneis & perforatis circundatam, ita ut per foramina sagittent. Praeposi-tam esse etiam fossam tutelae gratia, & recipiendorum purgamentorum ex urbe afflu-entium. Gentem in qua urbs est Prasios uocari omnibus praestantem alijs. Eius regempraeter proprium nomen quod à natalib. habet, de nomine urbis Palibothrum appelarisquemadmodum & Sandrocottum, ad quem missus Megasthenes fuit. Idem apud Par-thos fit. omnes enim Arsacae nominantur: priuatim uerò alius Orodes, alius Phraates,alius aliter. Sanè quae trans Hypaniam est regio, eam optimam esse in confesso habeturVerùm de his nihil accuratè & certò traditur, sed propter ignorantiam & longinquitatem, inflatiùs ac portentosius omnia narrantur: ut quae de formicis perhibentur aurumeffodientibus, & de bestijs alijs, & hominibus qui peculiares quasdam formas & sin-gulares uires habeabit, nam Seres tam longae dicuntur uitae, ut ducentesimum annumexcedant. Ferunt etiam quendam optimatum ordinem remp. gubernare ex quinquemillibus consiliariorum constantem, quorum quisque elementem reipublicae praebeat. Megasthenes autor est, ligres apud Prasios gigni, magnitudine duplos ferè adleonem, adeò robustos ut unus de mansuetis à quatuor hominibus ductus: mulum po-steriore pede apprehenderit atque ad se pertraxerit. Cercopithecos uerò maximis ca-nibus maiores, & totos albos praeter faciem, quae nigra est (cùm apud alios contrariumfit.) caudae longitudine supra duos cubitos, caeterum mansuetissimos esse, neque mali-gne insidiari aut furari. Lapides quoque effodi thureo colore, ficu & melle dulciores.Quibusdam in locis serpentes esse binorum cubitorum, membraneis alis ut uespertiliones, eos per noctem uolare, & lotij aut sudoris stillas demittere, quae non cauentium eascorpora computrescere cogant. Item scorpios uolucres ingentes. Nasci quoque hebenum. Canes etiam esse ualidissimos, qui quod mordicus corripuerint, non ante di-mittant, quàm aqua naribus infundatur: nonnullis praeuehementia in morsu oculos di-storqueri, quibusdam etiam excidere. leonem & taurum à cane detineri, taurum mo-ri rostro compraehensum, priusquam dimittatur. In regione montana, Siliam flumen es-se, cui nihil innatet: quanquam id Democritus non credat, qui bonam partem Asiae per-26 giauit, sed nec Aristoteles id concedit: & si aëres quidam sint adeò tenues, ut nulla in e-is uolatilia inuehantur. Nonnulla uerò uapores exhalatos ad se trahunt, & hoc modo subuolantia ab ijs absorbentur: quemadmodum electrum paleam, & sideritis ferrum ad se rapit. ut fortassis aliquae eiusmodi uires etiam in aqua sint. Sed haec ad physiologiam perti-nent, & ad ea quae de rebus superuehentibus traduntur. quare in eorum tractationeconsiderantur: nunc ijs omissis ea persequamur, & quae ad geographiam propiùs artiindorum septem nent. Dicunt totam Indorum multitudinem in septem genera diuidi, quorum pilosegenera.
Schliessen