Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
464
JPEG-Download
 

464STRABONISGEOGRAPH.Formicae aurum rat. Formicarum autem aurum effodientium pelles uidisse idem ait, pardalis pelli per-fodientes.similes. Megasthenes de formicis ait, apud Derdas, quae magna gens est Indorum mon-tanorum, ad orientem expositorum, planiciem quandam montanam esse ter mille sta-diorum ambitu, & sub ea aurifodinas, quas formicae estodiant, uulpibus magnitudinenon minores, mira celeritate, uictum ex uenatione comparantes. Fodere autem terramper hyemem, & ad ostium accumulare, quemadmodum solent talpę. Huius auri ramenta,id enim sunt, parua decoctione egent. Vicini iumentis ea clàm rapiunt. apertè enim nonpossunt, prohibentibus formicis, quae & pugnant, & fugientes infectantur, quos cum de-præhenderint, unâ cum iumentis interimunt. Vt ergo illas lateant, ferinas carnesper le ca plurima disponunt, itaque ad prędam dissipatis formicis, auri ramenta ipsi aspor-tant, & fusionis ignaricuicumque mercatori rudia diuendunt. Sed quoniam in hoc ser-mone, quem de uenatoribus ac bestijs habemus, meminimus eorum quae a Megaschene & ab alijs referuntur, haec etiam sunt addenda. Nearchus & multitudinem & mali-tiam replilium mirum praedicat, quaeè campis indomicilia fugiant, si qua fluminum ex-undationibus non operiuntur: atque eas impleant, & propterea cubilia hominum altaesse dicit, nonnunquam etiam emigrare eos, nimis excrescente rupture numero, & nisimultitudo maxima ab aquis exstingueretur, regio deserta esset: Addit & paruitatemeorum periculosam, & nimiam magnitudinem: alteram, quia non facilè possint euitari:Vipere. alteram, quia sint uiolenta. cùm quidem conspectae sint uiperae feminae sedecim cubito-rum. Circumuagari incantatores, qui medicari putantur: & solam ferè hanc medicinamesse. Nam propter uitae frugalitatem, & uini abstinentiam, aut morbi non sunt: aut si quisunt, eos Sophistae curant. Aristobulus negat se uidisse ullam tantae magnitudinis, prae-ter solam nomen cubitorum & dodrantis uiperam. Nos in Aegypto uidimus eiusdemfere magnitudinis uiperam inde allatam. Viperas autem mares complures uidisse se affirmat, multo tamen minores. itemscorpios ingentes, Et nihil horum tam infestum esse ho-mini, quam paruos serpentes palmari longitudine, qui & in uasis, & in tabernaculis, &in sepibus occulti inueniantur: à quibus icti sanguinis profluuio ex omni meatu cum dolore maximo laborent: deinde pereant nisi citò subueniatur. Remedium propter Indica-rum herbatum & medicamentorum uim facilè esse. Addit in lndo flumine, & paucos cro-codilos inueniri, nec hominib. infestos. Caetera uerò animalia quam plurima sunt, eadem in eo gigni, quae in Nilo, praeter hijppopotamum. Oneficritus & eum in lndo nasci affirmat. Tradit etiam Aristobulus nullum ex marinis piscibus in Nilum recurrere, praeter alosam). si-quidem ea est thrissa.) & mugilem, ac delphinum propter Erocodilos, in Indum uerò per-multos. Et esquillis (si eae sunt carides tamen.) paruas usque ad montes ascendere, ma-gnas usque ad Indi & Acesinae concursum. Ac de bestijs quidem hactenus: nunc ad Me-gasthene regressi reliqua explicemus. Post uenatores ac pastores, quartum genus poniteorum qui artes exercent: item institores, & quicunque corpore uictum quaerunt. ho-rum alij tributa pendunt ac statuta munia obeunt: alij uerò, ut sunt qui arma & naues fa-bricantur, alimenta & stipendia ab rege habent, cui & soli operis suis seruiunt, arma mi-litibus praebet.exercitui praefectus, & classis praefectus naues nauigantibus, & mercatori-bus precio locat. quintum genus est bellatorum, qui reliquum tempus ociosi agunt,in locis ab rege constitutis, ubi & uictus eis praebetur: ut cum opus sit, citò exeant, nihilde suo afferentes praeter corpora. Sexti sunt inspectores, quorum partes sunt ut quae agun-tur inspiciant, & regi omnia clàm renuncient. Hi in urbe urbanas meretrices sibi adiutri-ces adhibent, in castris uerò castrenses, deliguntur autem uiri optimi ac fidelissimi. Se-ptimi sunt consiliarij & attestores regis à quibus & magistratus & iudicia, & rerum om-nium administratio geritur. Non licet ex alio genere in aliud matrimonio contrahen-do transire, aut ab unius generis institutis ad alius descendere: neque simul pluribus se da-re tractandis, nisi philosophus quis sit. huic enim ob uirtutem conceditur. De praefectisAediles Indorum. alij annonae, alij urbi, alij militibus praesunt. Horum primi curant flumina, alij agrum metiuntur, ut in Aegypto, & clausis aquae ductibus praesunt, ut ex aequo omnibus aqua-rum usus suppeditet. lidem uenatorum curam gerunt, & praemij & supplicij pro meri-tis potestatem habent, & tributa legunt, & artes inspiciunt, quae terra exercentur, ut eo-rum