Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
488
JPEG-Download
 

48 8STRABONISGEOGRAPH.cepta concrementur. quod nusquam in tota Persia contingit, quanquam magis uersusaustrum uergente. Lauacra quoque frigida proposita subitò incalescere: ordeum in sole-13 sparsum ita 13 torreri, ut in furnis cachrys solet, quapropter ad duos cubitos terram te-ctis imponunt, domus ipsae propter onus angustae fiunt & exiguae, cùm longis trabibuscareant, & magnis domibus indigeant propter aestum. Trabibus autem è palma arbo-re ajunt peculiare hoc accidere, ut cùm solidae sint, inueterascendo non flectantur inpartem inferiorem, sed in superiorem pandantur aduersus onus: eoque meliùs tectumsustinent. Aestus causa dicitur, quod septentrionem uersus montes quidam altissimi im-minent, qui omnem borealem flatum intercipsunt, hi uerò sublimes à montibus spiran-tes, campos non attingunt. sed in australiora Susię perferuntur, reliqua uentis caret, tuncpraecipuè, cum reliquam terram aestu exustam etesiae refrigerant. Frumento adeò abun-dant, ut & ordeum & trisicum in planicie centuplum ferat, nonnunquam etiam du-centuplum ideo non crebros sulcos faciunt: ne confertim radicibus actis germinatio im-pediatur. Cùm uites in ea non nascerentur, Macedones ibi & in Babylone eas conseue-runt, non scrobibus factis, sed palos quosdam in extremo ferratos in terram defigentes, posteaeducentes, ac pro eis palmites demittentes. In Meditenanea uerò plurimum, nostro-que tempore saepe aliter atque aliter contingit. Ac refert Nearchus, se ne uiae quidemduces indigenas habuisse, cum ex India in Babyloniam classe pedestres copias comitansnauigaret, quòd nec stationes habere poterat, nec homines adipisci posset, qui periìducerent. Susidi ea pars Babyloniae proxima est quae quondam Sitacena, posteà Apol-loniatis est appellata. Ambabus à septentrione orientem uersus Elymaei imminent & Pa-raetaceni, latrone s, utpote asperis montibus freti. Sed magis Paraetaceni Apolloniatis imminent ideoque eos plurimum infestant. Elymaei autem illos & Susios. Elymaeis Vxijbel-lum faciunt. hodie quidem id minus: propter Parthorum potentiam, ut ego existimo,quibus parent omnes, qui loca ea incolunt: quare bono horum statu, bene est etiam om-nibus, qui illis parent: dissidentibus uerò, quod saepe factum est, etiam nostro tempo-re, saepe aliter atque aliter res succedunt, non eodem modo tamen omnibus, quibusdamenim tumultus prosunt, quibusdam praeter sententiam eueniunt. Ac Persica quidem, &14 Susiana regio talis est. Ora maritima est palustris & importuosa. 14 Itaque etiam de mo-* tibus Persarum etsi permulti dixerunt, tamen dicenda nobis uidentur quae ad rem at-Porfarummo-tinent: Persae nec statuas, nec aras erigunt, specificant in loco excelso. Coelum louem pu-res.tant, colunt Solem, quem Mithram uocant. Item Lunam & Venerem, & ignem, & tellu-rem, & uentos, & aquam. Sacrificant in loco mundo cum imprecationibus, & corporatamhostiam statuunt. Vbi magus, qui sacrificeum enarrat, carnes in portiones distribuit, suaquisque accepta, abeunt, nulla parte dijs relicta. dicunt enim deum nihil uelle, praeter ho-stiae animam, quidam (ut fertur.) omenti partem igni imponunt. Praecipué igni & aquaesacrificant, igni arida ligna imponentes, ademto cortice, & aruina superiniecta: deinde in-fuso oleo, succendunt, non inspirantes, sed uentilantes. si quis inspirat, aut mortuum quic-quam, coenumue in ignem inijcit, morte punitur. Aquae sacra peragunt hoc modo. In la-cum uel flumen uel fontem uenientes, scrobem faciunt, ibique hostiam iugulant, cauen-tes ne quid proximae aquae sanguine contingatur: sic enim omnia pollutum iri. posteacarnibus myrto, lauroque impolitis, eas magi gracilibus uirgis comburunt: & factis impre-cationibus quibusdam, oleum lacte ac melle mixtum inspergunt, non in ignem, nec in a-quam, sed interram. Imprecationes diu faciunt, fasciculum uirgarum myricinarum te-nuium tenentes. In Cappadocia (. etenim maxima est ibi magorum multitudo, qui Pyrethi uocantur, & multa Persicorum deorum templa.) non cultro sed stipite quodammactant, tanquam malleo uerberantes. Sunt & Pyrathsasepta quaedam ingentia, in quo-rum medio ara est. In ea magi & cinerem multum & ignem perennem seruant: & quo-tidie ingressi, imprecationes faciunt, perhoram ante ignem uirgarum fasciculum tenentes, pileis insulis uelati ex utraquae parte dependentibus, adeò ut uittae labia contegantac malas. Haec in Anaitidis & Omani delubris fiunt. Nam & horum ibi delubra sunt, &Omani statua in pompa ducitur. Ista nos uidimus, quae sequuntur, historici memoriaemandauerunt. In fluuium Persae non immetunt, nec lauant, nec abluuntur, nec cadauerinijciunt,