49xSTRABONIS GÉOGRAPH.num circumiacent. In Aruria quoque pagus est nomine Gaugamela, apud quemDarius superatus amisit imperium. quare hic locus insignis est, ut & nomen. Ca-meli enim domus interpretatur. nam sic Darius Hystaspis F. nominauit, cùm hancpossessionem Camelo in alimentum daret, in uia (. qua per deserta in scythiam itur.)oneribus portandis, in quibus regi etiam alimentum erat maximè defatigatae. pa-Arbela-gum Macedones hunc cùm tenuem uiderent, Arbela uerò habitationem memo-rabilem, ab Arbelo, ut tradunt Athmonei F. condita: circa Arbela & praelium & ui-ctoriam fuisse famam sparserunt, eamque scriptoribus tradiderunt. Post Arbela & Nicatorium montem, quem sic Alexander nominauit, à parta apud Arbela uictoria,flumen est Caprus, tanto, quanto Lycus interuallo. Regio ipsa Artacena dicitur.Circa Arbela est urbs Demetrias. Pöst fons, qui naphthę scatebras habet, inde ignes,& Anaece templum, & Sadracae Darij regia, Hystaspis F. & Cupressetum & CapriBabylon. traiectus, iam ad Seleuciam & Babylonem pertinens. Babylon ipsa quoque in cam-po iacet, muri ambitu CCCXXXCV stadiorum, crassitie pedum XXXII. Altitudine inter turres cubitorum L. turrium ipsarum lx, uiam super moenibus habet tam latam. ut quadrigae occurrentes facilè se transmittant. Vnde & hoc de vii spectaculis unum dici-tur: & hortus pensilis figura quadrata, cuius latus quodlibet quatuor est ingerum.Fornicibus continentur fornicatis sitis super talos ubi formam habentes. Tali isti,pilae concauae sunt & terra plenae, ut arbores maximas consitas recipere possint, exlapide coctili & bitumine constructae, cum ipse tum testudines & fornices. Supre-mum tabulatum ascensus sealares habet & cochlias ipsis adiacentes, per quas con-tinenter aqua exFughrate in hortos attollitur ab hominibus ad hoc ipsum consti-tutis. Nam flumen mediam urbem perlabitur latitudine studium occupans. horti super flumine sunt. Ibi etiam Beli sepultura est, nunc superuersa: quod fecisse Xerzesfertur. Pyramis quaedam erat quadrata, ex latere coctili structure, stadij altitudine,cuius quodque latus studium obtinebat. Hanc Alexander instaurare uoluit: sed cummulti res laboris esset, & multi temporis (. nam ad expurgandam duntaxat terram Xmillibus hominum, duorum mensium opus erat.) quod inceperat perficere non ua-luit. illicò enim morbus & mors eius oppressit. Posteriorum nemo curauit: quin-etiam reliqua neglecta sunt, & urbis partem Persae diruerunt, partem tempus con-Seleucia. sumpsit & Macedonum negligentia: praesertim postquam Seleucus Nicator Seleu-ciam ad Tigrim condidit stadijs tantum CCC à Babylone dissitam. Nam & ille &posteri omnes huic urbi maximoperè studuerunt, & regiam eò transtulerunt, &nunc Babylone haec maior est, illa magna ex parte deserta, ut intrepide de ea usurpa-ri possit, quod de Megalopoli Arcadiae magna urbe quidam dixit Comicus:Est magna solitudo nunc Megalopolis.In Babylonia propter lignorum penuriam è palmaceis trabibus & columnis ae-dificia faciunt. Circum columnas ex contortis calamis confectos ponunt, postea il-linientes coloribus pingunt. Portae bituminatae & altae sunt tam ipsae, quam domus,quae omnes propter lignorum penuriam fornicantur. Quippe regio magna ex par-te nuda, nihil fert praeter frutices & palmam. quae & in Babylonia et in Susiana et inora Persiae et in Carmania permulta est. Imbrice autem non utuntur, cum imbribuscareant. Idem fit in Susiana et Sitacena. Constituta est habitatio: peculiaris in Ba-Chaldei Philo-bylonia philosophis indigenis, plurimum astronomiam tractantibus, qui Chaldaeisophi.appellantur. Sunt ex ijs qui enatalibus hominum euentura ijs uaticinari se pro-fiteantur: sed à caeteris non probantur. Est et Chaldaeorum natio et Babyloniae regioab eis habitata, Arabibus et mari proxima, quod Persicum appellatur. Chaldaeo-rum astronomicorum genera sunt aliquot. Num quidam Orcheni dicuntur, qui-dam Borsippeni, & alij complures qui (. ut in sectarum fieri solet diuersitate.) eis-dem de rebus aliter atque aliter statuunt. Mathematici quoque nonnullos eo-rum commemorant: ut Cidenam, & Naburianum, & Sudinum, & Seleucus ex Se-leucia Chaldęus est, atque alij complures illustres uiri. Borsippaurbs est pianę & A-polini sacra. In ea maximum linificium est, & maxima uespertillionum multitudo,qui
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Seite
492
JPEG-Download
verfügbare Breiten