Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
524
JPEG-Download
 

Arabica expe-ditio.

124STRABONISGEOGRAPH.num, qui perangustus sanè Arabes dirimit à Troglodytis, eo utique consilio, ut uel eos sibi uolentes conciliaret, uel subigeret aduersantes. In audiuerat eos iam inde à multo tem-pore ditissimos esse, qui auro & argento & pretiosis lapidibus armata permutarent, &nihil in res aliunde importatas impenderent. Itaque uel se diuitibus amicis usurum spera-bat, uel locupletes inimicos superaturum. In magnam etiam spem Nabataeorum amici-tia eum erexerat, ad omnem conatum adiumento se fore pollicentium. His fretus Gal-dus, exercitum duxit: Sed à Syllaeo Nabataotum procuratore deceptus est, qui se iter monstraturum, & in omnibus commeatu auxilioque adfuturum pollicitus, omnia insidiosemegit. Nam nec tutum iter, nec expeditam nauigationem monstrauit: sed perauia & lon-gos anfractus, & loca omnium indiga, & importuosa dorsa, uel occultis cautibus, aut caenosis stagnis periculosa duxit: aestu maris reciprocantis maximè ijs in locis aduersante.In hoc primùm peccatum fuit, quòd longas naues construxerat, nullo nec praesenti necfuturo nauali pręlio. etenim ne terra quidem ualde bellicosi sunt Arabes (. caupones poti-ùs, ac mercatores.) nedum mari. Atqui Aelius ad xxc biremes construxerat, & triremes,& phaselos apud Cleopatridem, quae antiquae Nili fossae proxima est. Errore intelle-cto, fabricatus est onerarias naues CXXX, quibus nauigauit, ducens peditum Romano-tum ex his qui in Aegypto erant & sociorum circiter decem millia, quibus ludaei quingenti,& Nabataei mille cum Syllaeo intererant. Tandem post multas aerumnas, quinto decimodie in Album pagum peruenit, maximum Nabataeorum emporium, multis nauigijs amis-sis, quorum nonnulla cum ipsis hominibus nullo bello, sed ob nauigandi difficultatesperière. Id Syllaei improbitas effecit, negantis terrestri itinere in Album pagum exerci-tum duci posse, cum quidem, atque etiam ulterius mercatores tanta camelorum & ho-minum multitudine tutum & commeatu probè instructum iter à saxo insaxum conficiant,ut nihil ab exercitu differant. Haec autem ideò contigêre Gallo, quia rex Obeidas ni-hil admodum de communibus rebus, praesertim bellicis folicitus erat: (quod omnibusArabum regibus commune uitium est.) omnia Syllaei procuratoris potentiae commiserat. Is omnia dolo agebat, cupiens (.ut opinor.) regionem perlustrare, & Romanis in ur-bibus aliquot ac gentibus subigendis adesse, deinde his absumtis morbo, fame, labore, &alijs quę struxerat malis, ipse uniuersa ea possidere. Proinde ad Album pagum peruenit,iam exercitum oris, & crurum uitijs (.qui morbi sunt et regioni familiares.) tentato stomacac.cen & scelotyrben dicunt. quorum illa circa os, haec circa crura resolutio quaedam est obaquas & herbas proueniens. Aestatem itaque ac hvemem ibi agere coactus est, dum reficeret infirmos. Ex Albo pago in Petram, ex Petra Rhinocolura, quae in ipsa Phoenicia est a-pud Aegyptum, merces solebant portari, atque hinc in alia loca. nunc pars maxima perNilum Alexandriam uehitur. Arabicae & Indicae merces in Muris portum, postea came-lis captum Thebaicam transferuntur, inde Alexandriam per Nili fossam. EnimueroGallus ex Albo pago cum exercitu digressus, per eiusmodi loca profectus est, ut came-lis aquam portare cogeretur. quod ei malicia ductorum euenit. Quare post multos diesin Aretae terram peruenit, qui Obidae affinitate coniunctus erat. Is Gallum amicè susce-pit, & dona obtulit. Sed Syllaei proditio, &j hanc regionem difficilem transitu reddidit.Eam itaque diebus xxx permeauit per loca inuia, spelta & palmulis non multis & buty-Iro pro oleo usus. Quam uerò deinceps adibat, Nomadum erat, & reuera ii magna exparte deserta. ea Ararena dicebatur. rex erat Sabus, eam perargrauit diebus L. consumtisper inuia itinera, usque ad urbem Agranorum & pacatam & fertilem regionem, eorumres au fugit, urbs primo adortu capta est. Hinc post sextum diem ad flumen peruenit.lbibarbari instructaacie occurrerunt è quib. ad x millia ceciderunt, ex Romanis duo tan-tùm desiderati sunt. Nam omnino imbelles erant, & armis imperitè utebantur, arcu, &lancea, & gladio, & funda, & magna ex partei bigennibus. Mox etiam urbem cepitno-mine Asca à rege derelictam. Hinc Athrulla uenit, quam nullo negotio cepit, & praesi-dio firmauit: & frumenti palmularumque uiatico comparato, Marsyabas processit ur-bem Rhamanitarum, qui sub Ilasaro erant. Eam adortus, sex diebus obsedit, postea a-quae inonia coactus destitit ab incepto. Duorum dierum itinere tantum se abesse ab aro-matifera, è captiuis intelligebat. sex autem menses contriuit in itinere, culpa ductorumpersen-