Buch 
Strabonis ... Rerum geographicarum commentarii libri septemdecem / Latini facti Guilielmo Xylandro ... interprete
Entstehung
Seite
528
JPEG-Download
 

STRABONISGEOGRAPH.ptiorum exsules incolant, qui à Pfammitinho desciuerunt, & Sembritae, id est, adue-nae nominantur, & reginam habent, quae regi Meroës paret. Quae infra Mero-En sunt, secus Nilum ex utraque eius parte mare rubrum uersus, Megabari & Blem-myes habitant Aethiopum subditi, Aegyptijs finitimi. Ad mare autem Troglodytae, quorum qui iuxta Meroën. sunt decem, undecimue dierum itinere à Nilo di-stent. A sinistra uerò cursus Nili habitant Nubae magna Libyae gens, à Meroëm in-cipientes usque ad Nili flexus: non hi Aethiopibus parentes, sed pro sese in multa re-gna diuisi. Aegypti maritima sunt ab ore Pelusiaco ad Canopicum longitudinestadiorum ter mille ooc. Haec sunt quae Eratosthenes tradidit. Enimuero pleniusisthaec explicanda sunt. eaque primo quae ad Aegyptum pertinent, ut à notioribusad sequentia procedamus. Nilus quaedam huic regioni & contiguae, & Aethio-piae quae suprâ est, praestat communia, ut quod suis eas incrementis rigat: & solûmhanc partem habitalem reddit, quae eius ex undationibus tegitur: quicquid editiusest, & fluento ipsius sublimius id ab utraque parte desertum, & ob aquae penuriamultoribus uacuum transit. Cęteram neque totam Aethiopiam Nilus permeat, nec inrectum, nec solus, nec bene habitatam: Aegyptum uero & solus, & totam, & in re-ctum, à minore catarracte supra Syenem & Elephantinam incipiens qui sunt Aegypti & Aethiopiae fines, usque ad Nili ostia in mare exeuntis. Equidem hodie Ae-thiopes magna ex parte pastoralem ac inopem uitam iam inde degunt, tum proptersolitenuitatem, & aëris intemperiem, tum propterea quod longe à nobis absunt.De Aegepio. Omnia contraria sunt apud Aegyptios. nam & ciuilem ac mansuetam uitam degunt,& in locis notis habitant. itaque etiam constitutiones eorum memorantur. atque e-tiamlaudem eo inuenerunt, quod uidentur rectè uti regionis ubertate, & bene diuisam eam administratamque habere. Etenim rege constituto, multitudinem in trespartes tribuerunt, quarum una militiam, altera agros coleret. tertia sacerdotum erat.Ita alij sacrorum curam gerebant, alij eorum quae ad hominem pertinent, rursumquehorum alij belli, alij quae pacis erant: agriculturam & artes. unde & regisui erant re-ditus. Sacerdotes philosophiam & astronomiam exercebant, & cum regibus con-uersabantur. Regio initio in pręfecturas diuisa fuit, quas nomos uocant: Thebaicaquidem in decem: quae uerò in Delta, in totidem. intermedia autem in sedecim: &(ut quidam uolunt.) tot erant huiusmodi praefecturae, quot aulas labyrinthus habebat, quae circiter triginta erant. Rursum hae praefecturae diuisae fuere, maiore è partein toparchias diuisae fuerunt. toparchiae rursum in portiones alias, quarum minimaearua erant. Opus autem fuit tam diligenti ac subtili locorum diuisione, propter continuas finium confusiones, quas Nilus auctus efficiebat, alijs addens, alijs adimens,& immutans figuras, & signa obruens, quibus proprium discernebatur ab alieno.Itaque identidem dimetiri oportebat. Atque hinc ab Aegyptijs geometriam creduntinuentam fuisse, quemadmodum ratiocinandi scientiam & arithmeticam à Phoeni-cibus proptermercaturas. Vt autem uniuersa regio in tres aequas partes diuisa est,ita & multitudo quae in quaque praefectura. Artificium autem quod Nilo adhibetur, tanti est, quanti industria naturam uincens. Nam cum regio natura mul-tum fructum afferat, irrigata plurimum affert. Natura autem maius Nili increment.tum plus terrae irrigat, sed saepe diligentia hoc consecuta est natura destituente, uttantum terrae minoribus Nili incrementis irrigaretur, quantum maioribus: idque fol-sarum & aggerum auxilio. Sanè ante Petronij tempora tunc: maxima fertilitaserat, cum Nilus ad quartum ac decimum cubitum excrescebat: cùm uerò ad octauummodi adsurgeret, fames & penuria eueniebat. At uerò illo regioni praefecto, cùmduodecimum cubitum tantum Nilus implesset, maxima fuit frugum ubertas: &cum octauum solum aliquando attigisset, famem nemo sensit. Atque haec quidemest, Aegypti constitutio. Nunc ordine singula edisseremus. Nilus ab Aethiopię finiDelia. bus recta fluit ad septentrionem usque ad eum locum, qui Delta appellatur, ubi tan-quam à uertice quodam scissus (ut Plato inquit.) figuram conficit triangulam. Ia-tera trianguli, aluei sunt. duo Nili utrinque ad mare descendentis, alter ad dextram,Pelusiu in