LIBER II. CAP. VII. 41
his gelicidiorum tempestas neque tactus ignis potestnocere, sed sunt firmae et ad vetustatem ideo perma-nentes, quod parum habent e naturae mixtione aeriset ignis, humoris autem temperate, plurimumque ter-reni: ita spissis compactionibus solidatae neque abtempestatibus neque ab ignis vehementia nocentur.4. Id autem maxime iudicare licet e monumentis,quae sunt circa municipium Ferentis ex his facta la-pidicinis: namque habent et statuas amplas, factasegregie, et minora sigilla, floresque et acanthos ele-ganter scalptos, quae cum sint vetusta, sic apparentrecentia, uti si sint modo facta. Non minus etiamfabri aerarii de his lapidi cinis in aeris flatura formiscomparatis habent ex his ad aes fundendum maximasutilitates. Quae si prope urbem essent, dignum es-set, ut ex his officinis omnia opera perficerentur. 5.Cum ergo propter propinquitatem necessitas cogatex Rubris lapidicinis et Palliensibus et quae sunt ur-bi proximae, copiis uti, si qui voluerint sine vitiisperficere, ita erit praeparandum. Cum aedificandumfuerit, ante biennium ea saxa non hieme, sed aestateeximantur, et iacentia permaneant in locis patenti-bus; quae autem a tempestatibus eo biennio tactalaesa fuerint, ea in fundamenta coniiciantur, ceteraquae non erunt vitiata, ab natura rerum probata, du-rare poterunt supra terram aedificata. Nec solumea in quadratis lapidibus sunt observanda, sed etiamin caementitiis structuris.
CAPUT VIII.
De generibus structurae.
Structurarum genera sunt haec: reticulatum, quonunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum di-citur. Ex his venustius est reticulatum, sed ad ri-mas faciendas ideo paratum, quod in omnes partesdissoluta habet cubilia et coagmenta. Incerta verocaementa, alia super alia sedentia inter seque impii-