78 DE ARCHITECTURA
contraque tetrantes columnarum triglyphi consfituun»tur; quibus in locis omnino non patitur res fenestrasfieri. Dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iun-cturae, si in his fuerint fenestrarum lamina relicta:etiamqueubinunctriglyphi constituuntur, si ibi lumi-num spatia fuisse iuclicabuntur, iisdem rationibusdenticuli in Ionicis fenestrarum occupavisse loca vi-debuntur. Utraque enim, et inter denticulos et intertriglyphos, quae sunt intervalla metopae nominantur:onaq enim Graeci tignorum cubilia et asserum appel-lant, uti nostri ea cava columbaria: ita quod interduas opas est intertignium, id metopa est apud eosnominatum. 5. Ita uti ante in Doricis triglyphorumet mutulorum est inventa ratio, item in Ionicis den-ticulorum constitutio propriam in operibus habet ra-tionem: et quemadmodum mutuli cantheriorum proie-cturae ferunt imaginem, sic in Ionicis denticuli exproiecturis asserum habent imitationem. Itaque iagraecis operibus nemo sub mutulo denticulos consti-tuit: non enim possunt subtus cantherios asseres es-se. Quod ergo supra cantherios et templa in verita-te debet esse collocatum, id in imaginibus si infraconstitutum fuerit, mendosam habebit operis ratio-nem. Etiamque antiqui non probaverunt neque insti-tuerunt, in fastigiis denticulos fieri sed puras coro-nas: ideo quod nec cantherii nec asseres contra fa-stigiorum frontes distribuuntur, nec possunt promine-re, sed ad stillicidia proclinati collocantur. Ita quodnon potest in veritate fieri, id non putaverunt in ima*ginibus factum posse certam rationem habere. 6.Omnia enim certa proprietate et a veris naturae de-ductis moribus traduxerunt in operum perfectiones,et ea probaverunt, quorum explicationes in disputa-tionibus rationem possunt habere veritatis. Itaqueex eis originibus symmetrias et proportiones unius-cuiusque generis constitutas reliquerunt: quorumingressus persecutus de Ionicis et Corinthiis institu-