Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
79
JPEG-Download
 

LIBER IV. GAP. III. 79

tionibus supra dixi; nunc vero Doricam rationemsummamque eius speciem breviter exponam.

CAPUT III.

De ratione Dorica.

Nonnulli antiqui architecti negaverunt Dorico ge-nere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae etdisconvenientes in his symmetriae conficiebantur:itaque negavit Tarchesius, item Pytheus, non minusHermogenes. Nam is, cum paratam habuisset mar-moris copiaminDoricae aedis perfectionem, commu-tavit ex eadem copia et eam Ionicam Libero Patrifecit: sed tamen non quod invenusta est species autgenus aut formae dignitas, sed quod impedita estdistributio et incommoda in opere triglyphorum etlacunariorum. 2. Namque [«»] distributione neces-se est triglyphos constitui contra medios tetrantescolumnarum, metopasque, quae inter triglyphosfient,aeque longas esse quam altas; contraque in an-gulares columnas triglyphi in extremis partibus con-stituuntur et.non contra medios tetrantes. Ita meto-pae, quae proxime ad angulares triglyphos fiunt,non exeunt quadratae, sed oblongiores triglyphi di-midia latitudine. At qui metopas aequales voluntfacere, intercolumnia extrema contrahunt triglyphidimidia latitudine. Hoc autem sive in metoparumlongitudinibus sive intercolumniorum contractioni-bus efficiatur, est mendosum. Quapropter antiquivitare visi sunt in aedibus sacris Doricae symme-triae rationem. 3. Nos autem exponimus, uti ordopostulat, quemadmodum a praeceptoribus accepi-mus; uti si quis voluerit his rationibus attendens itaingredi, habeat proportiones explicatas, quibus e-mendatas et sine vitiis efficere possit aedium sacra-rumDoricomore perfectiones. Frons aedisDoricaein loco, quo columnae constituuntur, dilidatur, sitetrastylos erit, in partes XXVII, si hexastylos,