Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
130
JPEG-Download
 

130 DE ARCHITECTURA

go si his rationibus ad singulorum generum perso-nas, uti in libro primo de decore est scriptum, itadisposita erunt aedificia, non erit quod reprehen-datur: habebunt enim ad omnes res commodas etemendatas explicationes. Earum autem rerum nonsolum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiamruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuissolent esse, ruri vero pseudourbanis statim peristy-lia, deinde tunc atria habentia circum porticus pavi-menta spectantia ad palaestras et ambulationes.

Q,uoad potui urbanas rationes aedificiorum sum-mati m perscripsi, ut proposui: nunc rusticorum ex-peditionem, ut sint ad usum commoda, quibusquerationibus collocare oporteat ea, dicam.

CAPUT VI.

(vulgo IX.)

De rusticorum aedificiorum r ationibus.

Primum de salubritatibus, uti in primo voluminede moenibus collocandis scriptum est, regiones aspi-ciantur, et ita villae collocentur. Magnitudinesearum ad modum agri copiasque fructuum compa-rentur: cortes magnitudinesque earum ad pecorumnumerum, atque quot iuga boum opus fuerit ibi ver-sari, ita finiantur. In corte culina quam calidissi-mo loco designetur, coniuncta autem habeat bubi- ilia, quorum praesepia ad focum et orientis coeli re- |gionem spectent; ideo quod boves lumen et ignem ,spectando horridi non fiunt. Item agricolae regio- ,num periti non putant oportere aliam regionem coe- ,li boves spectare nisi ortum solis. 2. Bubilium au-tem debent esse latitudines nec minores pedum de-,num nec maiores quindenum: longitudo, uti singulaiuga ne minus occupent pedes septenos. Balneariaitem coniuncta sint culinae; ita enim lavationi ru-sticae ministratio non erit longe. Torcular itemproximum sit culinae; ita enim "ad olearios fructus