Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
146
JPEG-Download
 

146 ' DE ARCHITECTURA

mentum e tessera grandi circiter binum digitumcaesa struatur, fastigium habens in pedes denos di-gitos binos; quod, si bene temperabitur et recte fri-catum fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum. Uti au-tem inter coagmenta materies ab gelicidiis ne labo-ret, fracibus quotannis ante hiemem saturetur; itanon patietur in se recipere gelicidii pruinam. Sinautem curiosius videbitur fieri oportere, tegulaebipedales inter se coagmentatae supra rudus sub-strata materia collocentur, habentes singulis coa-gmentorum frontibus excisos canaliculos digitales,quibus iunctis impleantur calce ex oleo subacta,confricenturque inter se coagmenta compressa. Itacalx quae erit haerens in canalibus, durescendo nonpatietur aquam neque aliam rem per coagmentatransire. Cum ergo fuerit hoc ita perstratum, su-pra nucleus inducatur, et virgis caedendo subigatur:supra autem sive ex tessera grandi sive ex spica te-stacea struantur fastigiis, quibus est supra scriptum;et, cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.

CAPUT II.

De maceratione calcis ad albaria operaperficienda.

Cum a pavimentorum cura discessum fuerit, tuncde albariis operibus est explicandum. Id autem eritrecte, si glebae calcis optimae ante multo tempore,quam opus fuerit, macerabuntur; uti, si qua glebaparum fuerit in fornace cocta, in maceratione diu-turna liquore defervere coacta uno tenore conco-quatur. Namque cum non penitus macerata sed re-cens sumitur, cum fuerit inducta habens latentescrudos calculos, pustulas emittit, quia calculi inopere, uno tenore cum permacerantur, dissol-

vunt et dissipant tectorii politiones. 2. Cum autemhabita erit ratio macerationis, et id curiosius operepraeparatum erit, sumatur ascia, et quemadmodum