Buch 
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimorum librorum fidem accurate editi
Seite
147
JPEG-Download
 

LIBER VII. CAP. III. 147

mate via dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur.Si ad eam offenderint calculi, non erit temperata:cumque siccum et purum ferrum educetur , indicabiteam evanidam et siticulosam; cum v ero pinguis fue-rit et recte macerata, circa id ferramentum uti gluti-num haerens, omni ratione probabit esse tempera-tam. Tunc autem machinis comparatis camerarumdispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacu-nariis ea fuerint ornata.

CAPUT III.

De camerarum dispositione, albario ettectorio opere.

Cum ergo camerarum postulabitur ratio, sic eritfaciunda. Asseres directi disponantur inter se neplus spatium habentes pedes binos, et hi maximecupressini; quod abiegni ab carie et ab vetustateceleriter vitiantur: hique asseres cum ad formamcircinationis fuerint distributi, catenis dispositis adcontignationes sive tecta erunt crebriter clavis fer-reis fixi religentur: eaeque catenae ex ea materiacomparentur, cui nec caries nec vetustas nec humorpossit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore,cupresso ceterisque similibus praeter quercum,quod ea se torquendo rimas faciat quibus inest ope-ribus. 2. Asseribus dispositis, tum tomice ex spar-to Hispanico arundines Graecae tunsae ad eos utiforma postulat religentur: item supra cameram ma-teries ex calce et arena mixta subinde inducatur, ut,si quae stillae ex contignationibus aut tectis cecide-rint, sustineantur. Sin autem arundinis Graecaecopia non erit, de paludibus tenues colligantur, etmataxa#tomice ad iustam longitudinem una crassi-tudine alligationibus temperentur, dum ne plus in-ter duos nodos alligationibus binos pedes distent;et hae ad asseres (uti supra scriptum est) tomicereligentur, cultellique lignei in eas configantur: