LIBER VIII. GAP. I.
167
stantes, ut radii solis non directi perveniant ad ter-ram, nec possint humores exurere. 7. Intervallaquoque montium maxime recipiunt imbres, et pro-pter silvarum crebritatem nives ibi ab umbris arbo-rum et montium diutius conservantur: deinde liqua-tae per terrae venas percolantur, et ita perveniuntad infimas montium radices; ex quibus profluentesfontium erumpunt ructus. Campestres autem loci econtrario non possunt habere copias, et quaecun-que sunt, non possunt habere salubritatem, quod so-lis vehemens impetus propter nullam obstantiamumbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitiecamporum humorem; et si quae ibi sunt aquae appa-rentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumqueet subtili salubritate, aer avocans dissipat in impe-tum coeli, quaeque gravissimae duraeque et insua-ves sunt partes, eae in fontibus campestribus relin-quuntur.
CAPUT II.
De aqua imbrium.
• Itaque quae ex imbribus aqua colligitur salubrio-res habet virtutes, [eo] quod eligitur ex omnibusfontibus levissimis subtilibusque tenuitatibus; dein-de per aeris exercitationem percolata tempestati-bus liquescendo pervenit ad terram. Etiamque noncrebriter in campis confluunt imbres, sed in monti-bus aut ad ipsos montes, ideo quod humores ex ter-ra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, inquamcunque partem coeli sunt proclinati, truduntaera, deinde cum sunt moti, propter vacuitatem locipost se recipiunt aeris ruentes undas. 2. Aer autemqui ruit trudens quocunque humorem per vim spiri-tus et impetus et undas crescentes facit ventorum.A ventis autem quocunque feruntur humores con-globati ex fontibus et fluminibus et paludibus et pe-lago, cum tepore solis colliguntur, exhauriuntur et